059. A gyula fehérvári káptalannak bizonyságlevele, hogy szolnoki várjobbágy János Marczel fia Péntek helységében lévő örökölt birtokát László erdélyi vajdának eladta. 1292.

Capitulum Ecclesie Beati Micahelis Arcangeli Transsiluane vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Vniuersorum noticie harum serie declaramus: Quod Johannes filius Marcelli, nepos Martini filij Vasa, iobagio Castri de Zonuk, personaliter coram nobis comparendo, terram suam hereditariam, ut idem dixit, ad porcionem eius in quadam terra Pentek nominata cedentem, Bahc et Ood, iobagionibus dicti Castri; pro se, et alijs iobagionibus eiusdem Castri similiter personaliter astantibus et consensum exhibentibus, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs, siluis scilicet, pratis, fenetis, et ryuulo, sub eisdem antiquis metis, signis, seu terminis, quibus eam idem Johannes habuit et possedit, dedit tradidit et irreuocabiliter veudidit Ladizlao Woyuode, et per eum suis successoribus iure perpetuo possidendam et habendam, pro viginti marcis argenti, ab eodem Ladizlao Woyuoda, sicut idem Johannes dixit, per eundem plene habitis et perceptis; condicione nichilominus huiusmodi mediante, quod ab omnibus litibus et questionibus ullo vmquam tempore racione dicte terre per quempiam emergentibus, pretactum Ladizlaum Woyuodam idem Johannes proprijs laboribus et expensis tenebitur expedire. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem, ad peticionem et instanciam predictorum, presentes concessimus litteras munimine nostri sigilli robotatas. Datum Magistro Michaele Preposito, Gregorio Cantore, Paulo Custode, Saulo Decano Ecclesie nostre existentibus, anno Domini M°CC° nonagesimo secundo.

(Eredetie bőrhártyán, pecsét nélkül, a gróf Bánfi család levéltárában Kolozsvártt. Szabó Károly)