057. De Peimis Vilmos a Templomi rend magyarország-szlavoniai mestere Német Péternek elzálogosítja Gragina nevű birtokát. 1292.

Nos frater Guyllermus de Peimis Magister Domorum Milicie Templi per Hungariam et Sclauoniam significamus quibus presentes osteuduntur vniuersis: quod cum nos dominum illustrissimum Andream Dei gracia Regem Hungarie pro diuersis et uarijs negocijs Domorum nostrarum uniuersarum in Hungaria et Sclauonia existencium usque Zagrabiam secuti fuissemus, et nos penes eundem dominum Regem pro negocijs Domorum nostrarum multam pecuniam expendissemus, et Zagiabiam perueniendo tota expensa caruissemus: nos enim necessitate compulsi, vt Domos nostras apud dominum Regem ad pristinum ius possemus reuocare, quandam terram nostram seu predium, quod Gragina nuncupatur, quod quidem predium Butko nomine ab antiquo optinuerat et possedenat, aduingendo ad eandem terram quandam terram desertam infra ipsam terram Butko, que iacet usque magnam uiam que teudit uersus Crisiensem uillam, cum omnibus vtilitatibus, pertinencijs ac vineis in hijsdem terris existentibus, ex consensu, consilio et uoluntate fratrum nostrorum, uidelicet fratris Franconis de Valegio socij nostri, fretris Willami de Brabancia Preceptoris Domus nostre de Sancto Martino, fratris Rogerij Preceptoris nostri de Glogonicha, fratris Gregorij de Wrana, et fratris Samsonis, dedimus seu contulimus in pignore Petro Theotonico cuidem probo uiro et honesto pro uiginti septem marcis plenarie ab eodem receptis; talicondicione et ordinacione interiecta, quod quocunque tempore nos vel alter Magister ipsarum Domorum nos post sequens, vel aliquis Preceptor noster de Glogonicha, predictam terram impignoratam redimere poterimus ab eodem Petro Theotonico, liberam habebimus et habebunt pro hijsdem viginti septem marcis redimendi facultatem. Hoc eciam addicimus, quod usque tempus redempcionis omnes decime et marturine omnium suorum populorum in terra predicta residencium, seu alia debita et seruicia, ad ius predicti Petri integraliter debeant pertinere. Quarum terrarum in pignore obligatarum, sicut per fratrem Rogerium Preceptorem nostrum de Glogonicha fuimus certificati, quem ad ipsam terram statuendum eidem Petro et per metas signandam miseramus Prima meta incipit a capite fluuij Gragina, et infra magnam vineam Domus nostre ad occidentem eundo uenit ad semitam; per quam semitam per montem, quod berch dicitur, ad meridiem tendendo peruenit ad arborem byk cruce signatam; et per eandem semitam iuxta terram nostram Zelnicha uocatam uenit ad cerasum; exinde per eandem semitam per ipsum berch peruenit ad arborem harazth cruce signatam, ubi a terra Zelnicha separatur; abhinc iuxta aliam terram Domus nostre adhuc per eandem semitam tendit, et per aliquod spacium tendendo separatur a terra Butk prenotati; exinde peruenit ad uiam, per quam uiam adhuc per eundem berch eundo satis per magnum spacium uenit ad magnam uiam, que tendit uersus uillam Crisiensem; per quam uiam diuertit ad orientem, et cadit in fluuium Gragena memoratum, ubi terre iobagionum Castri Crisiensis commetatur; per quem fluuium superius ad septemtrionem iuxta terram eorundem iobagionum Castri peruenit ad arborem piri, ubi terre empticie eiusdem Petri uicinatur, quam a Petro filio Zulga, et Nicolao filio Jone et suis proximis empcione comparauit; et iuxta eandem terram per eundem fluuium Gragena peruenit ad caput ipsius fluuij, ubi est meta egressa seu incepta. In cuius rei certitudinem presentes litteras munimine nostri sigilli fecimus insigniri. Datum in quindenis Apostolorum Petri et Pauli in ciuitate Zagrabiensi anno Domini M°CC° nonagesimo secundo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a csaknem egészen ép pecsét kenderfonalokon függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)