392. A nagyváradi káptalannak bizonyságlevele, hogy Nabradi János és testvérei Bek birtokukat Mihály comesnek Ubul fiának eladták. 1290.

Capitulum Ecclesie Wachiensis („Wacyensis”) omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod quibusdam paruulis habentibus, sicut visu considerari poterat, et judicio plurimorum videbatur, annos quindecim, Samsone videlicet filio Jobag, et Petro filio Nicolay de villa Tor, pro se et pro dominabus matribus ipsorum ab una parte, Oliuerio filio Simonis genero dicti Jobag, et Paulo filio Chene genero Nicolai prefati, coram nobis personaliter constitutis ex altera; ijdem Samson et Petrus paruuli confessi sunt oraculo viue vocis, quod quandam particulam terre eorum hereditariam, ut dicebant, que ipsos contingit in terra Werebe („Vereb”), ad vsum duorum aratrorum sufficientem partim ob amorem et proximitatem cognacionis, partim vero pro summa pecunie octo marcarum plene per ipsos, ut dicebant, receptarum, tum eciam pro eo, quod predicti Oliuerius et Jacobus cognati ipsorum eis in suis necessitatibus, sicut asserebant, subsidium prestiterunt locis et temporibus oportunis, de beneplacita voluntate et consensu dominarum matrum suarum, cum dominabus sororibus eorum dedissent et donassent, et in nostri presencia dederunt et donauerunt, presente et astante in medio nostri discreto et honesto viro Magistro Ladizlao filio Comitis Dama Lectore Ecclesie Budensis, socio et concanonico nostro, vicino et commetaneo dicte terre, ac consenciente, permittente, et in nullo contradicente, prenotatis Oliuerio filio Symonis, et Jacobo filio Chene, quilibet ipsorum porcionem suam genero suo, et per ipsos eorum heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo, pacifice et irreuocabiliter possidendam, per quempiam cognatorum suorum nullatenus repetendam. Obligantes se sepedicti Samson et Petrus, quod quicunque de cognatis ipsorum aut vicinis suis occasione terre prefate eosdem Oliuerium et Jacobum ac ipsorum heredes molestare attemptarent, ipsi eosdem expedire tenebuntur proprijs laboribus et expensis. Mete autem ipsius particule terre, prout in litteris Capituli Agriensis vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit super Serholm, vbi sunt tres mete terree; deinde procedit ad meridiem in sinu eiusdem monticuli transiens viam venit ad fontem Wereb, et est commetanea terre filij Dama, iuxta quem sepedictus Jobag dixit eis, quod ibi in eodem loco due mete terree continebantur, quarum modo nec locus est visus; a quo quidem loco tendit sursum per eundem fontem, et transit villam, et declinat ad occidentem vltra ipsum fontem, vbi sunt due mete terree, de quibus vadit ad quandam pirum, sub qua sunt tres mete terree; et ibi descendit in eundem fontem su per Hidegkut (aliud exemplar „Hidegkuth”), ubi eciam a parte occidentali conterminatur proprie terre eiusdem Jobag; inde per eundem fontem tendit sursum ad ortum eiusdem fontis, vbi valles geminantur, et in vna valle ipsa meta tendit ad septemtrionem, in qua commetatur cum Thoma filio Voysa („Woysa”) et cognatis suis; deinde procedit ad ortum solis transiens in montem Mesces („Mezes”) per metas et metas; de quo monte venit reuertens in eundem monticulum, per quem egressa est primo; et de eo descendit in fontem Churtus („Chwrtus”) vocatum, et ibi inter vlmos sunt tres mete terree; de quibus per eundem fontem descendit ad quendam locum in longum vnius iugeris terre, vbi snnt tres antique terree mete, iuxta quas est inueteratus truncus pomi radicatus de quibus tendit ad tres metas ad meridiem in sinu monticuli sitas; de quibus asscendit in primam metam capitalem; et sic talibus metis antiquis circuitur et continefur particula terre superius assignate. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Andree Lectoris Ecclesie nostre anno Domini MşCCş nonagesimo. Magistro Dominico Ecclesie nostre Preposito, Dominico Cantore, Juliano Custode, Oliuerio Wachiensi („Wacyensi”), Nicolao Pestiensi, Chepano de Zolnuk, Chullano Chengradiensi Archidiaconis alijsque Canonicis existentibus, ibidemque Deo famulantibus iugiter et deuote.

(A váczi káptalannak 1327. „secundo die Beate Elizabeth ” Róbert Károly király. 1327. „in Wyssegrad in festo Beati Martini confessoris” kelt kercstető parancsára „Magister Paulus Archidiaconus Diocesis Wachiensis; item Georgius, Bekus et Dominicus filij Johannis fratres eiusdem; item Thomas, Nicolaus, Paulus et Johannes filij Corrardi” kérésére; - s az egri káptalannak 1444. „secundo die festi Pentecostes” „Alexius filius Benedicti de Azywpatak” kérésére kiadott átirataiból; mindkettő a budai kir. kamarai levéltárban.)