359. Lodomér esztergami érsek káptalanjával az esztergami határban földeket cserél. 1289.

Stephanus Nemagnich Dei gracia Rex Rassiae, Dalmatiae et Bosinae etc. omnibus Banis, Vajvodis, Comitibus, Serdariis, Officialibus et omnibus aliis Indicentibus militiae et locorum nostrorum, dilectionem et salutem auguramus. Spectabiles Nobiles loci Rogoznicae in Dalmatia parum distantis a mari vocati Comites Diklicich Rubraich (igy!), Davidovich, Blaxevich, Miculich, Vojnich et Radich, quiomnes hic (igy!) pervenerunt a Regno Hungariae cum eorum familiis, et possederunt ipsum locum cum omnibus suis pertinentiis, ex quibus Nobilibus multi postea nati sunt Nobiles, praesentaverunt se Majestati Nostrae unus pro familia missi a Sp. suo Comite Vajvoda, Judicibus et ab universo suo Consilio ad dedicandos se ipsos, filios et universum suum populum Majestati Nostrae cum conditione, quod ipsi in eorum Consilio debeant creare Comitem Vajvodam, Judices, provisores sanitatis et Justitierem (?), et judicare in criminali et civili causa, et facere judicia alterius naturae secundum eorum consuetudines et leges; et nunquam debeant solvere Nobis et subditis Nostris tributum nullum de eorum fructibus generis cujusvis, nec de negotiis in ulla civitate et locis Regni Nostri, nec quiddam solvere herbatica, sed sint liberi et immunes a quovis genere tributorum; cum ipsi accurrerint affectu magno in bello cum exercitu nostro contra inimicos Nostros, et saepe demonstrati sint fortes in armis, et juraverunt fore fideles pro semper Majestati Nostrae. Nos igitur pro operibus eorum dignis confirmanus ipsis leges omnes, consuetudines, facta indulta, et concedimus eis tenere navicula pro eorum indigentiis et piscatione; et Clementia Nostra concedit eis totum, quod supra petierunt, et ut continetur, cum perpetua confirmatione non solum, sed etiam concedimus Nobilibus praedictis, quod totum illud, (quod) decisum erit ab eorum Comite Vajvoda, Judicibus et Consilio Nobilium, debet esse firmum, quantum si a Nobis jndicatum esset. Et confirmanus illis omnia privilegia concessa a Serenissimis Regibus Hungariae, et omnia alia habita temporibus transactis, et totum id pro semper, et munimus sigillo Nostro Regali argenteo pendente. Pristinae quarto Octobris 1289. Stephanus. Ninoslaus Grabglanovich Secretarius.

(Ezen kiváltság többször megerősittetett; névszerint megerősitették azt 1) 1310. Millosseri 6-a Septembris, Stephanus Cotromanovich Banus Bosinae. A megerősités határozottan „omnia privilegia Regum Hungariae”-ra vonatkozik. Említtettnek „loca et civitates universi Banatus Nostri.” 2) 1360. Pristinae 21-a Maii, Stephanus Tvartko Rex Rassiae, Bosinae, Partium maris et Dalmatiae.” Említtetnek „loca et civitates Regni nostri.” 3) 1428. april 4-kén a velenezei köztársaság. 4) 1437. martius 30-kán „Xansa Frangipani, Vegliae, Segnae, Modrussi, Cetinae, Clissae, Almissae Comes, Dalmatiae et Croatiae Banus ” Ezen kiváltságok alapján hozták 1440. körül a poglizzaiak statutumaikat, de már ó-szláv nyelven és ciril betükkel, közzétéve Mesics M. által a déli szláv történelmi társulat Archivumának V. kötetében 241, sk. 11.)