344. János kalocsai érsek bizonyságot tesz arról, hogy Oguz somogyi főispán és Aaz Mihálynak fia közt, birtokcsere történt. 1288.

Omodeus Palatinus Comes Musuniensis vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis animum in Domino gratulary. Ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum Martinus filius Comitis B(eke et Laurenci)us filius eiusdem nobiles de Ruicha in multis iudicijs non comparendo, nec mittendo contra Heym filium Magistri Wydus legitime remansissent in nostri presencia, sicut id (in diuer)sis nostris litteris, Capituli Agriensis et Conuentus de Jazow nobis exhibitis vidimus contineri; pro quibus terre seu possessiones ipsorum Fulbarcha, Pere et Tusa vocate nobis tanquam judicy in duabus partibus, et parti aduerse in tercia parte extitissent legitime deuolute; volentes itaque ipsi cause finem imponere legitimum, quia in predictas terras per nostrum hominem sub testimonio Capituli Agriensis mediante iusticia et de Regni consuetudine tribus vicibus idem Heym fuerat introductus, ad estimandas easdem terras misimus Comitem Johannem de Gucche, Gabranum de Zokol et Demetrium filium Alexij de Kokso homines nostros sub testimonio iam dicti Capituli Agriensis, qui conuocatis cognatis ipsorum Martini et Laurencij, commetaneis et vicinis estimarent, et estimatas, si placeret compararent. Qui quidem generaliter tam vicini, quam cognati, Elyas videlicet, Nicolaus et Henricus filij Johannis, Inok filius dicti Elye, Edus et Moyns filij Moycha nobiles de Barcha; item Johannes filius Kenez, Magister Aladarius filius Cheten, Magistri Stephanus et Ricolphus filij Pud, ac Magister Philipus et Mokyanus Palatinus filij Buken, coram nobis personaliter comparentes vno ore et corde renunciarunt omni empcioni. Nos antem vna cum nobilibus nobiseum in iudicio sedentibus, quia predicte terre tam ex parte ipsorum Martini et Laurencij, qui easdem ordine iudiciario amiserant, quam ex parte commetaneorum predictorum, qui ipsas redimere noluerunt, nobis tanquam indici, et actory fuerunt legitime deuolute; licet predictas terras Martinus et Laurencius memorati totaliter amiserant, tamen misericordia ducti, vnam earundem videlicet Tusa vocatam reliquimus Fabyano paruulo filio eiusdem Martini pro porcione sua tenendam et habendam, terram autem Pere vocatam ex permissione et beneplacito predictorum cognatorum et commetaneorum vendidimus pro viginti marcis Comiti Nycolao dicto Waguch cognato eorundem et per ipsum Myke et Petro fratribus suis plene habitis et receptis ab eisdem; terciam vero videlicet Fulbarcha vocatam ex permissione suorum cognatorum predictorum vendidimus Edus et Moyus supradictis similiter pro viginti marcis iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas, omnibus predictis suis cognatis et commetaneis super inpeticione predictorum emptorum silencium perpetuum imponentes. In cuius rey memoriam perpetuamque firmitatem presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini myllesimo ducentesimo octuagesimo octauo.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)