315. IV. László király azon javakat, melyeket Omodé mesternek adományozott, megerősit őzvegye és árvai számára. 1286.

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie siguificamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod quia Paulus dictus Chomoz de genere Chak populos et possessiones Ecclesie Beate Virginis et domine Elysabeth sororis nostre karissime de Insula deuastauit et destruxit; quandam villam ipsius Paagh vocatam, quam ex nostra donacione possidebat, tum racione ipsius destruccionis eidem Ecclesie nostre illate, cum eciam pro eo, quia maior pars terre dicte ville Paagh Ecclesie nostre de Theluky fuisse dicitur, auferendo et alienando ab eodem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis predicte domine sorori nostre, et per eam ipsi Ecclesie contulimus de gracia speciali iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Datum Bude feria quinta proxima post Dominicam Palmarum anno Domini MşCCş octuagesimo sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul odanyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)