257. Máté nádornak végrendelete. 1283.

Martinus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam benedictionem. Significavit nobis dilectus filius... Magister Ordinis fratrum Predicatorum, quod licet per litteras Sedis Apostolice sit inhibitum, ut nulli fratres ipsius Ordinis, si eos in Episcopos eligi aut postulari ferte contigerit, electioni seu postulationi de se facte andeant consentire, nec aliquis Archiepiscopus seu quicunque alius Prelatus, vel etiam Legatus Sedis ipsius dictos fratres, nisi de Magistri eiusdem vel Priorum Provincialium, qui pro tempore fuerint, licentia et consensu, aut speciali mandato Sedis eiusdem ad Episcopatus, vel alias quaslibet dignitates extra dictum Ordinem assumere vel ordinare presumant; per easdem quoque litteras sit decretunt irritum et inane, quiequid contra inhibitionem huiusmodi a quibuscunque contigerit attemptari, auctoritate Apostolica semper salva: tamen frater Galvanus, Dalmatinus professus dicti Ordinis, provisioni seu electioni de ipso ad Episcopatum Scardonensem facte cuntra inhibitionem et decretum huiusmodi temere consentire presumpsit. Quare dictus Magister facit a nobis cum instantia postulari, ut providere super hoc paterna sollicitudini curaremus. Ne igitur dictus Salvanus de tante ambitionis excessu valeat gloriari, fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus inquisita super hec diligenter veritate, si rem iaveneris ita esse, predictum Galnum ab officio beneficioque suspendas, etiamsi ad eius consecrationem processum fuerit per quemcunque, ac ipsum sic suspensum ad nos mittas infra conpetentem terminum, quem ei duxcris prefigemdum pro meritis recepturum. Quicquid autem super hiis feceris et inveneris, ac diem huiusmodi prefixionis, et formam, nobis per tuas litteras tenorem presencium continentes exponere fideliter non omittas. Datum apud Urbemveterem VIII. idus Aprilis, Pontificatus nostri anno tertio.

(Theiner Ágoston, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 99. l.)