233. Végrendeleti intézkedés Spalatóban. 1281.

Nos frater P. miseracione Diuina Abbas et Conuentus Monasterij Sancti Adriani de Zala significamus vniue rsis quibus expedit presencium per tenorem: quod Comes Oguz filius Buzad ab una parte; Dominicus filius Comitis Egidij de Royk ab altera coram nobis personaliter constituti tale concambium inter se fecisse recitarunt: quod idem Comes Oguz de terra sua in Kerechen existenti prefato Dominico dedit seu contulit terram ad duo aratra sufficientem a parte ville Royk iure perpetuo possidendam; prefatus autem Dominicus in concambium et permutacionem predicte terre quandam terram suam in Aracha existentem similiter ad duo aratra sufficientem, que memorato Egidio patri suo a Nicolao filio Trystiani et fratribus suis fuerat deuoluta; presentibus Comite Jacobo filio Ws et Magistro Benedicto filio Mark cognatis suis, ac presente Petro filio Mixe genero eiusdem dedit seu reddidit similiter iure perpetuo seu in heredum heredes possidendam. Et quia predicta terra Aracha utilior esse uidebatur, idem Comes Oguz ad supplementum terre Kerechen vocate, dedit quatuor marcas Dominico prenotato; quam quidem pecuniam idem Dominicus se asseruit ab eodem plene recepisse. Datum tercio die octauarum Pasce anno Domini Mş CCş LXXXş primo.

(Eredetie bőrhártyán, hártyazsinegen függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)