227. A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy Sápi Miklós comes és érdektársai Tagadopachia nevű földre nézve a Bikchey-i nemesekkel egyezkedett. 1281.

Capitulum Ecclesie Beati Martini de Sypus presens scriptum inspecturis salutem in eo qui creauit omnia et gubernat vniuersa. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris harum serie uolumus peruenire, quod cum Comes Jan Vnd cum filijs suis, Ewgin videlicet et Petro, ad nostram accedentes personaliter (presenciam) ex vna parte, ab altera uero Symou gener ipsius cum quatuor filijs suis Petro, Paulo, Dominico et Laurencio coram nobis personaliter constituti; idem antedicti Jan et filij sui de consensu communi confessi sunt oraculo viue uocis, quandam terram eorum hereditariam, que wlgariter nuncupatur Thorkw, existentem inter duos riuulos Veresabna uocatum et Neneewyz, prenotato dicto Symoni genero ipsius, et filie sue que uocatur domina Kachy, et per ipsam filiam nepotibus suis in filios filiorum iure perpetuo possidendam, tenendam et habendam, et per cuncta tempora irreuocabiliter optinendam certis metis et antiquis ubique distinctam. Vt autem hec donacio et assignacio perpetue firmitatis robor optineat, et ne processu temporum per quempiam in irritum retractetur, ad instantem peticionem utriusque partis presentes litteras eisdem concessimus nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş octuagesimo primo.

(A szepesi káptalannak 1283-ki átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)