167. IV. László király megerősíti Liupoldot Truzlef fiát Semptey vármegye főispánságában. 1279.

Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis uniuersis quibus expedit et presentes ostenduntur de Comitatu Albensi salutem et graciam. Fideles nostri Prepositus et Capitulum Ecclesie Wesprimiensis sua nobis conquestione efficaciter demonstrarunt, quod uos Dei timore postposito et Sancte Matris Ecclesie reuerencia pretermissa, decimas uestras in vino et in frugibus eisdem prouenientes cum mensura iusta et legitima non daretis; pecieruntque ijdem a nobis humiliter et instanter, vt ad exigendas predictas decimas mensuram iustam et congruentem, sicut expedit, formaremus. Igitur eorum peticionem pie et iuste admittendam pensantes Regio cum fauore; mensuram, qua Strigoniensi Capitulo solui decime huiusmodi consueuerunt, eidem Wesprimiensi Capitulo duximus concedendam, Baronum et nobilium Regni nostri, qui aderant, huic ordinacioni nostre accedentibus consilio et consensu. Ordinantes siquidem et irreuocabiliter statuentes, vt eidem Capitulo Wesprimiensi de qualibet capecia frumentorum cum cubulo quatuor palmorum et duorum digittorum pollicibus appositis cubulus persoluatur; de siugulis autem capecijs siliginis, ordei et auene duo cubuli erogentur; presertim decime vini cum cubulo trium palmorum, adiunctis pollice et duobus digittis ab omnibus exigantur; sicut in nostro priuilegio exinde confecto plenius continetur. Et vt presens nostra concessio et ordinacio firma, perpetuo perseueret; 244eam presentibus, et nostro sigillo fecimus pariter communiri. Datum Bude anno Domini MşCCşLXXş nono in vigilia Beati Johannis Baptiste.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 289. l.)