141. IV. László király törvénykezési immunitást ad a nyúlszigeti apáczazárdának. 1278.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in uero salutari. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod filij Philpus, Abraam videlicet et Ladizlaus, et filij Ehelleu, Detricus et Dominicus et Beth ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis litteras Ladizlai Comitis de Scepus sub pendenti sigillo, petentes, ut easdem acceptare et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum tenor talis est:

Nos Ladizlaus Comes de Scepus stb. (következik László szepesi főispánynak ugyan 1278-ki itélet-levele, mint alább 156. sz. a.)

Nos igitur ad peticionem predictorum hominum inclinati litteras ipsius Ladizlai Comitis de Scepus ratas habentes et acceptas, auctoritate presencium duximus confirmandas dupplieis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Nicolai Electi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXş octauo, pridie idus Novembris, Regni autem nostri anno septimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsétének jó része vörös-sárgaviolaszínü selyemzsinóron függ, a nemz. muzeum kézirattárában.)