133. Biter zólyomi főispán királyi parancsból Numsur nevű földnek határait szabályozza. 1277.

Nos Conuentus Domus Hospitalis de Alba damus pro memoria, quod vir discretus Magister Sol Prepositus Ecclesie Dymisiensis coram nobis personaliter constitutus, pro quibusdam necessitatibus predicte Ecclesie subleuandis, quandam possessionem eiusdem Ecclesie Olkulchar uocatam, uacuam et habitatoribus destitutam, ut dicebat, sub suis antiquis metis et terminis Comiti Alexandro de Mehus, Symoni et Johanni filijs Nicolay de Edelyn pro decem marcis denariorum Banalium pro qualibet marca cum sex pensis numeratorum, pignori obligauit a festo Sancti Johannis Baptiste nunc uenturo usque ad reuoa lucionem quinti anni; eo pacto, quod si reuoluto quarto anno in festo Sancti Johannis Baptiste idem Magister Sol dictam possessionem cum decem marcis modo prenotato coram nobis refusis et solutis redemerit, bene quidem; alioquin penam dupli incurret; sicut id ultronea assumpsit uoluntate. Dicimus eciam, quod quidam, qui se Poukum filium Mortunus, Petrum fllium Myco, et Orachinum de Wrs uocarunt, et iobagiones dicte Ecclesie esse dixerunt, coram nobis comparendo eidem impignoracioni memorate possessionis consensum prebuerunt et assensum. Hoc eciam non pretermittimus, quod usque ad ipsius quarti anni reuolucionem dictam possessionem redimendi non habebit facultatem Prepositus superius nominatus. Datum in crastino octauarum Pentecostes anno Domini MşCCş septuagesimo septimo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)