116. IV. László király megerősíti IV. Béla királynak 1269-ki Kokos földet tárgyazó adományát István, Lothardnak fia számára. 1277.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod frater Petrus de Ordine Fratrum Predicatorum de Insula Beate Virginis ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis patentes litteras nostras sub sigillo anuli nostri confectas; petens cum instancia, ut easdem ratas habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum tenor talis est:

173Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie stb. (következik IV. László királynak 1277-ki adománylevele, mint alább 118. sz. a.)

Nos igitur peticionem (igy) eiusdem fratris Petri liberalitate Regie annuentes, prefatas litteras de uerbo ad uerbum insertas auctoritate presencium duximus confirmandas, dupplicis sigillli nostri munimine roborando. Mete autem ipsius terre, prout in litteris Capituli Budensis, sub quorum testimonio per discretum uirum Magistrum Johannem Prepositum Ecclesie eiusdem memoratam dominam Elisabeth sororem nostram karissimam in corporalem possessionem dicte terre fecimus introduci, contineri uidimus, hoc ordine distinguntur Prima meta incipit a parte orientali, vbi dicuntur esse tres mete terres et antique, separantes una a terra Neweg, alia a terra Toxun, tercia a terra Tawarnuk; hinc procedendo uersus meridiem ad terram Alberth sunt per ordinem sex mete terree; et ibi perueniendo ad terram Alberth sunt tres mete, quarum una separat a terra Neweg, altera a terra Alberth, tercia a terra Tawarnuk; hinc eundo ad eandem meridionalem partem sunt per ordinem quatuor mete; post hec iuxta unam uiam sunt tres mete, una meta uille Wang, alia terre Ded, tercia terre Tarnuk; hinc inter terram Ded et Tarnuk sunt due mete; hinc tendit uersus occidentem, iuxta unum monticulum Patol sunt tres mete, vna ville Wosyan, alia terre Nicolay, tercia terre Tarnuk; hinc parum procedendo est una meta terre Nicolay et terre Tarnuk; hinc paulisper procedendo sunt tres mete, una terre Nicolay, alia terre Toxun, tercia terre Tarnuk; et ibi terminatur. Vt igitur huiusmodi donacionis et confirmacionis nostre series robur perpetue firmitatis optineat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Thome in Prepositum Albensem Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşLXXş septimo, Regni autem nostri anno sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)