068. Spalato és Sebenico dalmatiai városoknak szövetsége Károly siciliai királylyal az alamissai kalózok ellen: 1274.

Magister Vgrinus filius Pous de genere Chaak Magister Agasonum domini Regis Ladizlai omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Nouerit vniuersitas uestra, quod nos meritorijs seruicijs Magistri Dyonisij filij Arnath de genere Sudan, quibus idem a sue puericie temporibus diuersis periculorum casibus suam personam nobis scientibus, ymo pluries videntibus, fortune exponendo studuit fideliter nobis complacere, grata compensacione volentes occurrere; qui licet propter sua laudabilia seruicia maiora ex parte nostri debuisset promereri, ad presens tamen, vt alij exemplo huiusmodi ad alcioris fidelitatis feruorem inuigilent et assurgant: duas villas nostras Pethen vocatas in Comitatu Neugradiensi existentes, in eadem plenitudine et sub eisdem metis, quibus pater noster et nos tenuimus, dedimus, donauimus et contulimus eidem Magistro Dyonisio, et per eum suis heredibus perpetuo et inreuocabiliter possidendas; ita, quod nec nos possimus in posterum, nec nostri successores ab ipso Magistro Dyonisio, vel ab eius heredibus valeant reuocare. Vt igitur hec nostra donacio robur optineat perpetue firmitatis, presentes dicto Magistro Dyonisio concessimus litteras nostro sigillo communitas. Datum anno Domini MşCCş septuagesimo quarto.

(Eredetie bőrhártyán. melyről a pecsét sárga-violaszinű selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárában.)