061. A keresztesek esztergami konventje átirja IV. László királynak 1274-ki privilegiumát, melylyel P. Istvánnak Epel helységet tárgyazó 1270-ki adománylevelét megerősítette, az esztergami egyház számára. 1274.

Nos Capitulum Ecclesie Wesprimiensis significamus quibus expedit presencium per tenorem, quod cum litteras domini L. Illustris Regis Hungarie recepissemus cum debita reuerencia continentes, ut testimonium nostrum ydoneum mittere deberemus, eoram quo Mathyas de Vrs pristaldus seu homo Regis viginti iugera terrarum et vnum molendinum Magistri Renoldi filij Comitis Myske in territorio de Jutos contra iusticiam occupata reambulando eidem Magistro Renoldo statueret et assignaret, si non fieret contradictum, contradictoribus ad Regiam presenciam euocatis ad terminum competentem. Igitur cum vnum ex nobis uirum ydoneum cum homine domini Regis ad reambulandum eadem uiginti iugera terrarum et molendinum destinassemus mandato Regio fideliter; assurgendo ecce siquidem cum eisdem quidam homo nomine Bateu tauarnicus Reginalis ad nos ueniens, de uilla Jutos exposuit uiua uoce, socio nostro et homine domini Regi hoc idem referentibus seriatim; quod predictus Magister Renoldus in territorio de Jutos haberet vigenti iugera terrarum et vnum molendinum cum uno fundo curie mixtim inter iura aliena, que idem Batheu cum duobus cognatis suis detinebant indebite occupando. Qui quidem Batheu, quantum sua intererat, prenotata uiginti iugera terrarum et molendinum coram nobis ipsis Magistro Renoldo restituit et resignauit perpetuo possidenda, negans se habere iuris aliquid in eisdem. Datum anno Domini MşCCş septugesimo quarto sabbato ante dominicam Circumdederunt.

Kívül: Pro Magistro Renoldo super iure suo de Jutos.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára a káptalan pecsétje van nyomva; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)