055. A budai káptalannak bizonyságlevele, hogy Moys a királynénak tárnokmestere Chaba falut, és egy rabszolgát a nyúlszigeti apáczazárdának adományozta. 1274.

Nos G. Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis significamus quibus expedit vniuersis, quod Magister Matheus Custos Ecclesie nostre litteras fratris Petri Preceptoris de Zumula, de Tulmach et de Zirak exhibuit nobis, continentes, quod si ipse et socii sui Cruciferi Domus Ospitalis Sancte Crucis de Strigonio debitum, siue censum trium marcarum finiti argenti pro pensione terre, Beren uocate, ad Custodiam Ecclesie Strigoniensis pertinentis, in terminis assignatis annuatim non soluerent; extunc incurrerent duppli penam, et nichilominus caderent a locacione terre supradicte ipso facto. Verum quia dictus frater Petrus Preceptor et Cruciferi Domus Ospitalis predicte soluciones debitas in terminis assignatis facere omiserunt, sicut prefatus Magister M. Custos nobis dixit; idem Custos dictam terram Beren reuocauit et recepit ab eisdem, et loquauit eandem jobagionibus Both Comitis; videlicet Cunch Stiriensi et alteri Cunch, qui vendit uinum, Albrech Cunch filio Snap, Frederico filio Beringuer, Hench Vngaro, Lipoldo, Wigman villico, Rodolph, Vrnico, Wakulk et Detre pro tribus marcis finiti argenti sibi in festo Omnium Sanctorum annuatim persoluendis; ita quod si terminum ipsum omitterent; extunc incurrerent similiter dupli penam et nichilominus caderent a locacione terre supradicte. Datum in octaua Sancti Michaelis anno Domini MşCCşLXXş quarto.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III, köt. 226. l.)