290. V. István király megujítja Korrald comes számára IV. Béla királynak azon engedélyét, melynél fogva a Sáár folyó kikötőjében vizi vámot szedhessen. Év nélkül.

Nos St. Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem; quod accedens ad nostram presenciam Magister Corraldus filius St. de Owar, exhibuit nobis priuilegium domini Rele Regis felicis memorie patris nostri karissimi, in quibus (így) uidimus contineri, quod pro meritorijs opsequijs et obsequiosis meritis eiusdem Magistri Corraldi, que temporibus oportunis laudabiliter exhybuit et impendit, pro eo eciam, quod idem Magister Corraldus in possessione sua hereditaria propter gubernaculum et munimen confinij Regni nostri castrum forte fecit preparare, per quod conseruacio dicti confinij Regni nostri potissime dynoscitur gubernari; super portu pontis fluuij Saar, quod est subtus castrum eiusdem Magistri Corraldi prenotatum, a descendentibus de Austria cum suis mercimonijs per ipsum portum pontis fluuij Saar transeuntibus, vel in Austriam ascendentibus, tributum fieri uoluisset; petens a nobis humiliter, ut nostris nos litteris patentibus confirmare dignaremur. Nos igitur iustis peticionibus eiusdem Magistri Corraldi inclinati predictum tributum iuxta continenciam priuilegij memorati eidem Magistro Corraldo, suis heredibus, suorumque heredum successoribus, perpetuo reliquimus exhygendum possidere. Datum in Magna Insula feria quarta post festum Beati Michaelis Archangeli.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátáról a királynak oda nyomott pecsétje elveszett, a mélt. báró Révay család levéltárában.)