250. A keresztesek fehérvári konventjének bizonyságlevele, hogy Totha királyi udvarnok Theluky-i birtokát a nyúlszigeti apáczazárdának adományozta. 1271.

Conuentus Domus Hospitalis Jherosolemitani de Alba omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Quum humane composicioni frequenter derogat obliuio, discretorum virorum sagacitas necessarium hoc adinuenit remedium, vt ea que discrete ordinantur, scripti patrocinio commendentur. Proinde vniuersitati uestre presencium tenore declaramus, quod quidam de numero vduornicorum Regalium, videlicet Fotha filius Cob de villa Teluky, heredum carens solacio, sicut dixit, in nostra personaliter constitutus presencia, sperans et credens firmiter helemosinarum largicione posse peccata relaxari, tres partes cuiusdam vinee Vy vocate, in septem jugeribus iacentis, et duodecim jugera terrarum suarum pinguium, jure empticio possessarum, cum duabus particulis fenotorum subnotatis, que sunt in territorio dicte ville Theluky, ob remedium anime sue et spem retribucionis Diuine, confessus est, se in helemosinam perpetuam contulisse, et contulit coram nobis Monasterio de Insula Sancte Marie, et sororibus Deo deuote famulantibus in eodem; quartam vero partem eiusdem vinee idem Focha vendidit ipsis sororibus in perpetuum pro quinque marcis argenti receptis, sicut dixit, ab eisdem ad propriam et coniugis sue sustentacionem competentem. Que quidem vinea iacet versus villam Chepel; terrarum vero predictarum duo jugera existunt iuxta fundum curie earundem sororum, et tria jugera protenduntur ad molendinum Magistri Aba, sub quibus habetur vna particula feneti memorata, cuius longitudo equiparatur longitudini eorundem trium jugerum terre, latitudo vero vsque ad meatum seu cursum aque protenditur; item duo jugera sunt in loco Monoro vocato; item duo jugera ad locum sessionalem Bartholomei de villa Vetche protenduntur; item duo jugera prope Ketsa inter duas vias ad orientem et occidentem sunt protendencia; vnum vero juger situm est ante ecclesiam Beati Andree Apostoli; alia autem particula feneti prememorata iacet inter fenetum Buhtus ab vna parte, et inter fenetum Mych filij Mych de Kuazna ex altera. In cuius rei testimonium et memoriam pleniorem ad peticionem prefati Fatha presentes dictis sororibus concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo tercio kalendas Aprilis. Fratre Tesselino Priore, eodemque Custode Ecclesie nostre existente.

(Garai Miklós nádornak 1416-ki octavás átiratából, mely a budai kir. kamarai levéltárban őriztetik. Az okmánynak kivonatát közölte Fejér Cod. Dipl. V. köt. I. r. 174. l.)