127. A traui püspök és káptalan, s Trau város községe közti nevezetes, a tizedek kötelezettségét tárgyazó pernek elintézése. 1267.

In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno a Nativitate ejusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo. Indictione X. Tragurii die Lune X. intrante Octobris. Regnante Domino nostro Bela Serenissimo Rege Ungarie; temporibus domini Columbani venerabilis Episcopi; domini Rolandi Egregii Comitis, dominorum Valentini Kasarizze, Dese Amblasii, et Luce Petri Judicum. Cum procuratores, seu sindici, vel actores Traguriensis Capituli, et Communitatis Tragurii forent coram venerabili patre domino Columbano. Dei et Apostolica gratia Traguriensi Episcopo apud Jadram constituti, cujus procurationis, seu sindicarie ipsius Capituli tenor per omnia dignoscitur esse talis:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno Nativitatis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, Indictione X. Tragurii die Mercurii V. intrante Octobris. Regnante domino nostro Bela Serenissimo Rege Ungarie; temporibus domini Columbani venerabilis Traguriensis Episcopi; domini Rolandi Egregij Comitis; dominorum Valentini Kasarizze, Dese Amblasij, et Luce Petri Judicum; dominus Jacobus Archidiaconus, Gervasius Primicerius, et uniuersum Capitulum Traguriensis Ecclesie constituerunt et ordinauerunt dominos Kasioctum Zaniche, et Bodinum Concanonicos suos presentes suos procuratores, sindicos, et nuntios speciales, ad tractandum et ordinandum una cum domino Episcopo supradicto, vel per se divisim et seperatim, pacem et concordium in ciuitate Jadre coram domino Archiepiscopo Jadrensi vel alio quocunque, cum sindicis et procuratoribus Civium et Judicum, Consiliariorum, et Communis seu Communitatis Civitatis Tragurij, super facto seu questione decimarum ortorum, molendinorum, et vini, quod adversus dictos Cives, Judices, Consiliarios, et Commune Tragurij dicti Episcopus, Archidiaconus, 184Primicerius, et Capitulum Traguriense simul promoverunt; dantes ipsi Archidiaconus, Primicerius et Capitulum jam dictum prenominatis sindicis suis et procuratoribus generale mandatum, plenam licentiam, et omnimodam potestatem concordandi, quietandi, paciscendi, compromittendi, transactionem et permutationem faciendi, liti et questioni predicte cedendi, renunciandi, refutandi, donationem faciendi, litteram, vel litteras per se, vel cum dicto Episcopo simul, concordii, quietationis, pacis, compromissionis, transactionis, permutationis, cessionis, renunciationis, refutationis, donationis faciendi, et suspiciendi; et generaliter omnia et singula faciendi et concordandi, que pacem et concordium faciendum et percomplendum fuerint modo aliquo opportuna, et que circa ea ipsi iidem Archidiaconus, Primicerius, et Capitulum, si omnes personaliter presentes essent, facere possent, et deberent eliquo jure vel aliqua ratione, ratum et firmum perpetuo habere, atque tenere promittentes, quidquid in predictis, et quolibet predictorum per prenominatos sindicos suos et procuratores factum fuerit, vel aliquatenus procuratum, et in nullo contrafacere, vel venire, neque obicem suis attemptare de jure, vel de facto, cum bonorum omnium dicti Capituli mobilium et immobilium, habitorum et habendorum obligatione. Actum in ecclesia Beati Laurentii, presentibus Jacobo Totille, Nicolao Kasocti testibus, et aliis. Et Ego Bertanne Marini Examinator manum meam misi.

Ego Magister Franciscus Anconitanus Imperiali auctoritate Notarius, et nunc autenticus Ciuitatis Tragurii his omnibus interfui, et a predictis Archidiacono, Primicerio et Capitulo rogatus eorum voluntate scripsi et roboravi.

Forma autem sindicarie Communis Tragurii talis esse dignoscitur.

In nomini Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno a Nativitate ejusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, Indictione X. Tragurii, die Martis IV. exeunte Septembris. Regnante domino nostro Bela Serenissimo Rege Ungarie; temporibus domini Columbani venerabilis Traguriensis Episcopi; domini Rolandi Egregii Comitis; dominorum Valentini Kasarizze, Dese Amblasij, et Luee Petri Judicum. Judices supradicti Desa Amblasij, et Lucas Petri in Consilio Ciuitatis apud Ecclesiam Sancte Marie more solito congregato, de omnium Consiliariorum suroum consensu et voluntate, vice et nomine Ciuium et suimet Judicum, et Consiliariorum, atque totius Communitatis et Uniuersitatis Ciuitatis Tragurii, et pro eis constiuerunt et ordinaverunt nobiles viros dominos Zanicham Casocti, Comitem Marinum Amblasij, Valentinum Kasarizze consocium suum, et Doymum de Cega presentes, suos et dicte Communitatis, et Vniuersitatis, ac Civium sindicos, procuratores, actores, et nuntios speciales, in causa et causis, quam et quas habeant, et habere sperant coram domino Archiepiscopis Jadrensi, Episcopo Tininiensi et Abbate Sancti Michaelis de Monte Jadrensis Diocesis, omnibus tribus, vel aliquibus eorum domini Pape judicibus delegatis, cum domino Eposcopo Traguriensi predicto, et Capitulo Ecclesie Traguriensis, super causa, seu questione decimarum, quam adversus concives, seu Judices, et Consiliarios, et Commune Traguriense ipse Episcopus et Capitulum moverunt; nec non et super sententia contra ipsos concives, Judices, Consiliarios, et Commune Traguriense omnes vel singulos pro dictis Episcopo et Capitulo a domino Thoma Spalatensi Archidiacono data. Dantes prenominatis sindicis et procuratoribus suis nomine et vice Ciuium, Judicum, et Consiliariorum, et communis Ciuitatis predicte, et cuilibet eorum, omnibus communiter, et cuilibet eorum in solidum, ita quod occupantis negotium non sit melior conditio, plenam virtutem et omnimodam potestatem agendi, conveniendi, reconveniendi, proponendi, respondendi, excipiendi, opponendi, contradicendi, allegandi, advocatum vel advocatos tollendi, defendendi, litem contestandi, sententiam, vel sententias interloquutorias, et diffinitivam audiendi, et appelandi, appellationem prosequendi, terminum vel terminos petendi et suscipiendi, super eorum animabus de columpniis jurandi, et subeundi alias cuiuscumque alterius generis juramentum quandocumque et quotiescumque fuerit opportunum, transigendi, compromittendi, concordandi, componendi, de rebus et bonis Communis vendendi, donandi, obligandi, permutandi, districtam tenutam, et possessionem petendi et intrandi, atque dandi litteram vel litteras compromissionis, concordii, compositionis, pacificationis, venditionis, donationis, obligationis, et permutationis faciendi et suspiciendi, et generaliter omnia, et singula, tam in judicio, quam extra faciendi, et exercendi, que quilibet verus et legiptimus sindicus, et procurator, unus, vel plures facere possunt in generali et speciali, et que ipsi iidem Cives, Judices, Consiliarii et Commune, si omnes personaliter presentes essent, facere possent et deberent aluquo jure, vel aliqua ratione; ratum et firmum perpetuo habere et tenere promittentes, quidquid per dictos sindicos et procuratores omnes, vel pro majori parte eorum seu per aliquem eorum factum fuerit, vel aliquatenus procuratum, et in nullo aliquando contrafacere vel venire, cum bonorum omnium sepedicte Communitatis Tragurii mobilium et immobilium obligatione. Actum in Ecclesia Sancte Marie in Consilio conregato; presentibus Martino Kasarizze, Jacobo Totille, Lucha Mathei testibus, et aliis. Ego Desa Doymi examinator manum meam misi.

Ego Magister Franciscus Anconitanus Imperiali auctoritate Notarius, et nunc autenticus Ciuitatis Tragurii his omnibus rogatus interfui, et mandato Judicum predictorum et Consiliariorum omnium Civitatis Tragurii scripsi et roboravi.

Predictus dominus Episcopus Columbanus pronunciavit in scriptis, sic dicens:

Nos fr. Columbanus Dei et Apostolica gratia Traguriensis Episcopus una cum nostris Archidiacono, Primicerio, et Traguriensi Capitulo universo jura Ecclesie nostre, prout cura pastoralis exigit et requirit, a quibuscunque personis cum Deo et justitia requirentes, decimas de vino, sicut solvunt et exhibent Episcopis suis alie Civitates Dalmatie adiacentes, et ortorum fructibus, atque molendinis a parochianis nostris omnibus cupimus cum diligentia et justitia postulare. Quas ipsi denegaverunt dicentes; quod nullo unquam tempore decimas huiusmodi exhibuerant, vel a suis majoribus audierant, quod Episcopis, et Capitulo Traguriensibus, qui fuerint pro tempore, tales decime in Ciuitate Tragurii fuerint persolute, et a tempore cuius non extat memoria inter Episcopos et Capitulum atque cives Tragurii pacifice et quiete sic extitit observatum. Nobis autem credentibus, quod in huiusmodi negotio erga nos minus inhumaniter se haberent, ad Sedem Apostolicam accessimus, ad virum venerabilem Archidiaconum Spalatensem super hujusmodi questione litteras Apostolicas obtinentes; qui cum super hoc contra cives aliquos et Commune quandam sententiam protulisset, Judices, et Consiliarii totaque Communitas Ciuitatis eiusdem sentientes indebite se gravari, suo, suique Communis nomine Sedem Apostolicam appellarunt, et super appellatione sua ad venerabilem patrem Archiepiscopum Jadrensem et ejus collegas litteras apellationis impetrarunt. Cumque super eadem questione coram judicibus antedictis longo tempore hinc et inde forent obiecta et allegata varia et diversa, nec posset eadem questio fine laudabili terminari, placuit tandem Altisissimo Creatori, quod prefati Judices et Consiliarii suo, suique Communis nomine, super huiusmodi questione amicabiliter et voluntarie tanquam obedientie filii se in nostris manibus commiserint; renunciantes super hoc litteris omnibus impetratis et impetrandis. Nos autem Episcopus et Capitulum, videntes tante humanitatis indicia in eisdem, veritatem - - - - - - meram et exquisitam, iterato super hoc adhibita omni diligentia et cautela, propter periculum animarum cepimus inquirere diligenter testes parochie nostre antiquos, tam clericos, quam laicos omni exceptione majores, aliasque personas multas laudabiles et honestas ad nostram presentiam convocatas, et eos jurisjurandi religione, sicut fieri solet, acriter astringentes, sub debito presiti juramenti quesivimus ab eisdem, quid scirent vel crederent, seu audissent, aut percepissent a suis majoribus de hujusmodi questione. Qui jurati sub animarum suarum periculo sic dixerunt: quod nunquam viderunt, vel sciverunt, aut a suis majoribus audiverunt, quod in Civitate Tragurii, vel ejus Districtu, Episcopis et Capitulo Traguriensi, qui fuerunt pro tempore, decime de fructibus antedictis ullo unquam tempore fuerint persolute, et sic semper ibidem extitit observatum. Quare nos sepedicti Episcopus et Capitulum, visis, et auditis, et cum diligentia inquisitis rationibus et attestationibus nostrorum civium predictorum, deliberatione inter nos habita diligenti, communicatoque multorum tam religiosorum, quam aliorum consilio sapientum, prefatis Judicibus et Consiliariis, suo suorumque civium omnium, et Comunis nomine, ac civibus universis de Tragurio et ejus Districtu, ac eorum heredibus et successoribus, exceptis decimis de Sebenico ad nos Episcopum tantum spectantibus, aliisque etiam villis seu terris ad civitatem Tragurii non spectantibus, prefatas decimas cum nostris successoribus universis, cum nullum jus habeamus penitus in eisdem, remittimus et in perpetuum refutamus et quietamus, et eorum heredes et successores ab impetitione prefatarum decimarum et aliarum rerum omnium, exceptis decimis illarum rerum, que in Civitate Tragurii exhibentur, scilicet de blavis, leguminibus et agnis, in perpetuum per difinitivam sententiam absolventes. Ipsi autem Judices et Consiliarii, totaque Traguriensis Communitas tenuitatem et summam pauperiem Traguriensis Ecclesie miserationis oculo intuentes, et ob suorum remedia peccatorum, gratis, et amicabiliter terram Sancti Vitalis Traguriensis Diocesis sic positam, videlicet incipiendo ab aqua, que dicitur Resnics, sicut vadit via publica versus Tragurium, usque ad rivum qui dicitur salsus, et sicut vadit secus cum ripa usque ad mare iuxta predictam ecclesiam Sancti Vitalis, quantum videlicet infra ipsos dictos confines spectat et pertinet ad jus et proprietatem Communitatis predicte Civitatis Tragurii, cum omni jure suo atque pertinentiis, nobis Episcopo tautum, nostrisque successoribus universis, atque Traguriensi Capitulo in perpetuam helemosinam donationis titulo libere contulerunt. Promittentes enim discalumpniari, atque defensare a quacunque persona suis cunctis laboribus et expensis, nobis super eadem terra molestiam aliquam inferente, nisi ab Illustri domino Rege Ungarie per violentum dominium violentia fuerit irrogata; ut eandem terram pastinare possimus, ac dare aliis ad pastinandum, et de ipsa quicquid nobis placuerit faciendum, Civitatis Tragurii statuto quolibet contrario non obstante. Et hec predicta omnia et singula nobis observare et attendere promiserunt sacramento corporali adjurantes. De qua quidem terra, seu ipsius fructibus, nos Episcopus cum nostris successoribus universis habere debemus tres partes, et quartam vero partem tantum, et non amplius, percipere debet Capitulum memoratum, sicut inter nos extitit ordinatum. Quam vero sententiam juste et canonice promulgatam, prefati sindici, et procuratores omnes ibidem presentes et consentientes pro se, suoque Capitulo, et vice, ac nomine totius Civitatis Tragurii, presentes et consentientes acceptaverunt, rectificaverunt, et ratam in omnibus et per omnia habuerunt. In cujus etiam sententie 9perpetuam firmitatem, nos predictus Comumbanus Traguriensis Episcopus presentem sententiam sigillis nostro, nostrique Capituli jam dicti, atque Civitatis Tragurii, nec non et domini Archiepiscopi Jadrensis, Abbatis Sancti Crisogoni, Custodibus Fratrum Minorum, et Conventus Fratrum Predicatorum de Jadra fieri fecimus communiri. Actum Jadre in palatio domini Archiepiscopi Jadrensis, presentibus ipso domino Archiepiscopo, domino Abbate Nicolai Sancti Crisogoni de Jadra, fratre Johanne Custode Fratrum Minorum, fratre Rombaldo eiusdem socio, fratre Andrea Superiore Fratrum Predicatorum de Jadra, fratre Vindentio ejus socio, Prosto Cotoparico, Gregorio Comitis Elie, Vulcina Pucinane, Sabbo Mismaro, Vita Sine de Viergna, Petrogna Pape, Mauro Marini Calcine, Yvanne Slovine, Josepho Stephani Maurecle, Andrea Marini Grubogne civibus nobilibus Jadre testibus, et aliis.

Ego Magister Franciscus Anconitanus Imperiali auctoritate Notarius et nunc autenticus Civitatis Tragurii, his omnibus interfui, quoniam super hoc de voluntate et mandato predictorum domini Episcopi, Capituli, Judicum, atque Communitatis Ciuitatis Tragurii proprie et principaliter Jadram accesseram, et ab eisdem rogatus, eorum omnium mandato et voluntate cuilibet predictorum, videlicet Communitati Tragurii, et Capitulo simile faciens instrumentum, scripsi, et roboravi.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 351. sk. ll.)