095. A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, hogy Ipolit comes és rokonai közt örökös birtokukban osztály történt. 1265.

Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presenciam uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Comes Ipolitus, et Vgra filius eusdem de genere Ilia ex una parte, Leustachius 135et Stephanus cognati eorundem ex altera, in terris ipsorum, scilicet octo villarum hereditariis; quarum nomina sunt hec, Pathycha, villa Sancti Martini, Zyluas, Enderlaka, villa Sancti Johannis, Chekimeteluk, Ilia et Dombrod, talem inter se diuisionem fecisse dixerunt, et ipsas terras talibus metis et terminis esse separatas. Prima meta incipit iuxta fluuium Zyluas de oriente, sub quadam arbore, que wlgo gemelchen nuncupatur, et transit per terram fimosam, et directe per unam viam tamen in medietate duarum villarum, scilicet Sancti Martini et Pethecha iungit aliam metam, deinde terciam; postea tendit ad arborem kercum per montem, et sub eadem arbore est meta supra et infra, et descendit per unam uallem, cuius nomen est Chutuk, et per eandem ascendit ad montem, super quo tangit duas metas, scilicet nouam et antiquam; et inde uergit ad aquam Pathycha supradictam; et inde vadit ad arborem fagum, sub qua est meta, ubi equabitur cum aqua Pathycha sepedicta, et de eadem uadit ad partem meridionalem et tendens per tandem eandem iungit uam vallem, et uadit iterato ad partem occidentalem, et inde in caput cuiusdam vallis, que wlgo Azov dicitur, in qua est meta, et postea tendit uersus occidentem, ubi cadit in magnam viam; deinde uersus meridionalem plagam, et tendens parumper iungit metam iuxta viam existentem; et inde tangit metam, que est secus eandem viam, et tantum meta et magna via easdem duas terras discernunt ab Enderelaka, que est de orientali parte, et Sancti Johannis, que est de occidentali; et inde iungit metam secus eandem viam erectam; deinde tangit aliam, que est sita sub una arbore, que berekime uocitatur in Hungarico; postea uero protenditur ad unam metam iuxta viam supradictam, que est sub quadam arbore, que gartan nominatur; deinde iungit aliam arborem kercum, et ibi est meta a parte meridionali, et uersus eandem tendit ad plagam occidentalem, et descendit in fluuium Egrug, ubi tangit metam Gregorij, alia uero parte meridionali vadit ad aquilonem, et ibi discernuntur due possessiones, scilicet Checimeteluke et Sancti Johannis, et inde tangit duas arbores, quarum una fagus, sub qua sunt due mete, una in terra et altera in arbore; et inde uadit ad arborem pomi, ubi iungit duas arbores, quarum una byk in Hungarico, Latine uero fagus inominatur; sub qua 136sunt due mete, una in arbore et altera in terra; et inde iungit arborem fagum, sub qua est una meta, et exit de silua ad campum, ubi est meta; deinde uadit ad arborem cerasi, ubi iungit arborem fagum, sub qua est meta; deinde tangit aliam arborem, cuius nomen jeguue circa piscinam Sancti Johannis, et transiens uiam, per quam itur ad ecclesiam, et ibi est meta, ubi tangit arborem kercum, sub qua est meta inter duas vineas Leustachij et ecclesie Sancti Johannis; deinde protenditur ad arborem kercum, sub qua est meta, et uadit ad duas arbores kercus, prope quas est meta, et transiens viam uadit ad arborem tyliam, et transiens unam metam, in qua sunt due arbores, quarum vna ylex et altara kercus, prope quas iungit metam, in qua est ylex, et tendit ad metam aliam, in qua eciam est ylex, et iuxta metas terrarum Zend finiuntur mete duarum possessionum, scilicet Sancti Johannis et Chukuneteluk, ab aqua que currit de Sancto Johanne, exit ad unam metam de feneto weren a parte meridionali, et tendens ad occidentalem plagam parumper, et ibi cadit in unam viam, que uadit uersus aquilonem, tendens per unam siluam iuxta eandem viam, et de cadem tendit ad occidentem, iungens unam metam, in qua est arbor sylex, et tendens uadit ad unam metam, in qua est arbor fagus iungens arborem pomi; deinde uadit ad arborem tyliam, et ascendit in montem iungens metam, in qua sunt due arbores de ilice; et inde uadit ad tyliam ad Besenevozov, et ab eadem ad quandam pomum, et transiens per terram fimosam iungit fenetum, in quo est arbor, que wlgo dicitur egur, et transiens aquam nomine Gualaya venit ad pratum ad partem occidentalem; et inde iuxta fenetum uadit ad meridionalem partem ad molendinum Nulod, et ab illo uadit ad aquam Guaalaya, et exiens de eadem aqua uadit ad partem meridionalem per riuulum Egrug, et ab eodem ad arborem tylic; ab illa autem per pratum tendens ad arborem egur dictam; et transiens per tyliam uenit ad arborem ylicis, de qua vadit per siluam ad occidentalem partem ad quandam pomum, de qua eciam ad arborem jegune dictam, de qua iungit duas metas; et hoc ordine distinccio metarum terminatur. Terra autem Pathycha ab aquilone intinetur Comiti Ipolito; et terram de Sancto Martino a parte meridionali Leustachius et Stephanus optinebunt; item terram Zyluas 137Comes Ipolitus integraliter possidebit; item terram Enderlaka Leustachius et Stephanus habebunt; item terra de Sancto Johanne Comiti Ipolito est deuoluta; terram autem Chukuneteluke Leustachius et Stephanus possidebunt. Et sicut mete discernunt mansionem, Comes Ipolitus, que est in Ilia possidebit; mansionem seu locum cum loco Endere habebunt Leustachius et Stephanus. Adiecerunt eciam, quod neutra parcium in porcionem alterius partis racione concambij faciendi, uel racione proximitatis, seu quocunque alio modo contra partem alterem habere uel suscitare poterit accionem. In cuius rey testimonium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC°LX° quinto. Reuerendo in Christo patre et domino nostro Paulo Episcopo Ecclesie nostre, Fauno Preposito, Paulo Cantore, Paulo Lectore, Johanne Custode existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalan pecséte függ, a nemz. Muzeum kézirattárában.)