063. IV. Béla király Debretka és Lubou helységeknek határjárását és pannonhalmi apátság számára megerősíti. 1264.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod fidelis noster Fauus Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ad nostram accedendo presenciam obtulit nobis litteras dilecti et fidelis Baronis nostri Erney Bani Comitis Nitriensis, supplicans, vt easdem nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:

Nos Erney Comes Nitriensis stb. (következik Ernei nyitrai főispánnak bizonyságlevele, mint fentebb 56. sz. a.)

Nos igitur id, quod ex commissione nostra per iam dictum Baronem nostrum factum extitit in premissis, ratum habentes, easdem litteras de verbo ad verbum presentibus insertas auctoritate presencium per manus Magistri Farcasii Electi Albensis, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, Regni autem nostri anno vicesimo nono.

(Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)