376. Zeno Renier velenczei dogenak privilegiuma, melylyel a Frangepán családot Vegla szigetnek birtokában megerősíti. 1260.

In Christi nomine Amen. Decet cuilibet Dominationis arbitrium amplecti liberaliter (?) petitiones rationibus devotorum, eos precipue ad exauditionis gratiam, admittenda que non minus regnantium laudes, quae et eorum commoda et honores dignoscuntur. Hinc est, quod nos Raynerio Geno Dei gratia Venetiarum et Dalmatiae atque Croatiae Dux, Dominus quartae partis et dimidie totius Imperii Romaniae, cum nostris Judicibus, et Sapientibus nostris de Majori, et Minori nostro Consilio, et collaudatione populi in publica concione; attendentes puram fidem, et rectam devotionem, quam egregii viri Joannes, Guido, et Henricus, olim Comites Veglae, ac ipsorum praedecessores ad nos et praedecessores nostros ac Comune Venetiarum hactenus habuerunt; ipsorum Comitum meritis inspiciendo, et benevolentiam, quam erga ipsorum nobiles nostri praedecessores per tempus praeteritum habuerunt, disponentes eorum haeredes ostendere opera per effectum, concedimus, et confirmamus viris Nobilibus Schinellae, nato quondam egregii viri Comitis Bartholomaei Veglae, ac ejus filiis, Petro, Schinellae, Bartholomaeo; et Frederico, Bartholomaeo, Guidoni filiis quondam Comitis Guidonis de Vegla, et eorum haeredibus masculis in perpetuum, ita quod unus alteri succedat, universum Comitatum Veglae, et Insulae, et Pervichii, cum omnibus reditibus, juribusque, rationibus, honorificentiis, collectis, et regaliis suis ad eumdem Comitatum et Insulam, sive insulas spectantibus; ut ea omnia de caetero habeant, teneant, et possideant sine aliqua contrarietate, sicut ipsi Comites, et eorum praedecessores per tempus praeteritum habuerunt et tenuerunt, habendo, sicut dictum est, dictus dominus Schinella Comes, et filii, et eorum haeredes medietatem totius dicti Comitatus; et praedicti Fridericus, et Bartholomaeus, et Guido, ac eorum haeredes aliam medietatem. Propterea omnes dictum Comitatum regere et gubernare debeant secundum bonas et autiquas consuetudines ipsius Comitatus; ac Comitatum manutenere et defensare bona fide ad nostrum, nostrique Communis Veneti honorem; excepta persona coronata, et ipsius exercitu manifesto. Nuntios autem nostros et Communis Veneti, ac galeas et ligna currentia, quae illac per tempora adire contigerit, debeant recipere honorifice, et tractare benigne; inimicos autem Veneti Communis ut inimicos reputabunt; amicos vero pro amicis habebunt. Et non facient compagniam cum ullo corsario, vel societatem cum aliquibus ex eis contrahent, qui derobationem piraticamque exercentes, homines offendunt, vel offendere niterentur, sive alios undecumque, sive Venetias venientes, et de Venetiis redeuntes. Et est sciendum, quod per dictam concessionem ipsius Comitatus solvi et dari debeant Communi Venetorum librae nongentae Venetae parvae, de quibus libris 900 medietatem solvere et dare debeant dominus Comes Schinella et filii eius ac eorum haeredes, quibus concessa est medietas dicti Comitatus; et aliam medietatem soluere et dare debeant predicti Fridericus, Bartholomaeus et Guido, et eorum haeredes, quibus alia medietas Comitatus concessa est. De quibus habere debemus nos Dux pro salario uobis concesso libras DCC Venetas parvas, et libras CC habere debeat N. V. Laurentius Teupulo donec vixerit, et eo decedente dictae librae CC in Commune Venetum debeant libere devenire. Praeterea quandocumque pro Communi Veneto armabuntur galeae vel a triginta superius, armari debeat una galea per homines ipsius Comitatus, eorum expensis; et si magnitudo Veneti exercitus ibit per partitionem, quod unus ex Comitibus de domo Veglae ibit personaliter in dicto exercitu; et stabit, donec alii Nobiles de Venetia morabuntur, eorum Comitum sumptibus et expensis. Item, quod infra decem annos proxime venturos debeant et teneantur dicti Comites, tam Comes Schinella, et filii, et eorum haeredes; quam praedicti Fridericus, Bartholomaeus et Guido, et eorum haeredes, ponere in Venetiis in possessionibus librarum decem millia Venetarum parvarum, ponendo videlicet a quatuor annis proximis in antea quolibet anno tantum, quantum sufficit pretii pro rata in deposito pro ipsis possessionibus comparandis, de quibus medietatem praedicti Fridericus, Bartholomaeus et Guido, et eorum haeredes, aliam medietatem praedictus Schinella, et filii, et eorum haeredes ponere debeant. Et si acciderit, quod Comitatus ipse in nobis remaneat per defectura masculinorum, qui non essent in domo Veglae; dictae possessiones ipsis remaneant liberae et eorum haeredibus, ad faciendum ex eis pro anima et corpore, quidquid voluerint ordinare. Item quandocumque nobis et nostris successoribus, et Communi Veneto necesse fuerit habere gentem pro Communi Venetiarum, teneantur dicti Comites, dum vixerint, dare operam, quod in insula Veglae, et Comitatu, ac aliis terris circumstantibus, inveniantur ad soldum Communis Veneti usque centum vel ducentum homines pro tali soldo, qualiter dabitur Venetiis; et quandocumque frumentum valebit in Venetiis triginta solidos parvorum superius pro quolibet staro, dabunt operam dicti Comites bona fide, dum vixerint, aequaliter, quod de Comitatu praedicto, et aliis terris circumadjacentibus in majori quantitate, quam poterunt, conducatur Venetias ad vendendum. Et est sciendum, quod decedentibus omnibus Comitibus supradictis, et haeredibus masculinis, ita quod nullus masculus supervivat, dictus Comitatus cum omnibus supra concessis in nos et Commune Venetiarum debeat libere devenire; quem regi, et tenere facere debemus secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu obtentas. Nobis quoque Duci, nostrisque successoribus et Communi Venetiarum, tam ipsi Comites, qui nunc sunt, quam eorum haeredes, qui protempore fuerint, infra unum annum postquam pervenerint ad actatem, fidei erunt sacramento astricti in perpetuum. Et omnia, quae continentur superius cum eorum haeredibus ipsi Comites nobis supradicto Duci, et successoribus nostris, et Communi Venetiarum sacramento astricti se observaturos promiserunt, nisi remanserit per nos, aut sucsessores nostros, vel majorem partem nostri Consilii; ita tamen, quod non possint, nec debeant esse ex dictis Comitibus, nisi duo Rectores, quibus de honorificentiis Comitatus debeant respondere. Et si aliquis ex dictis Comitibus terram exierit, vel casu absens fuerit, unus alius debeat esse Rector de Colonello illo, de quo fuerit, qui absens erit; et si omnes dicti Comites erunt extra terram, constituant unum vel duos Rectores, sicut eis utilius apparebit. Et si omnia, sicut superius continetur, observata non fuerint, pars Comitatus illius, qui contrafecerit, amittatur, cum omnibus supra concessis; et in alios deveniant, de cujus Colonello fuerit obseruatam, quae superius dicta sunt; donec ille qui contrafecerit, ad nostram et Communis Venetiarum gratiam fuerit restitutus. Si vero omnes praedicti Comites, vel eorum haeredes contra praedicta fecerint, praedictus Comitatus in nos et Commune Venetiarum cum omnibus supra concessis devenire debeat, cum omni plenitudine rationis ad faciendum exinde, quidquid nostrae nostrique Consilii voluntatis fuerit; et secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu obtentas ipsum regi et tenere facere debemus. Et sciendum, quod praedicti Comites sunt et esse debeant de nostro Maiori Consilio sacramento astricti, quando per tempora Venetiis erunt. Et ad majorem hujus rei firmitatem et evidentiam pleniorem, praesens privilegium fieri jussimus, et per manum Corradi Curiae nostrae Cancellarii roborari; currente anno Domini Mş CCş LXş.

Ego Raynerius Geno Dei gratia Dux Venetiarem etc.

Ego Joannes Quirinus Judex.

Ego Joannes Gradenicus Judex.

Ego Gibertus Dandulus Judex.

Ego Marcus Totulus Consiliator.

Ego Marsilius Georgii Consiliator.

Ego Marcus Aurio Consiliator.

Ego Thomasius Mauroceno Consiliator.

Ego Nicolaus Quirinus Consiliator.

Ego Corradus Ducalis Aulae Venetiarum Cancellarius his omnibus interfui, et de mandato ipsius domini Ducis scripsi, complevi, roboravi etc.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 299. s köv ll.)