362. István szlavoniai bán öt egyént, kiket Csornug Glavnizai várjobbágy hamisan szolgáknak állított, ennek jogtalan megtámadása alól felment. 1259.

Nos Stephanus Banus tocius Sclauonic significamus omnibus presens scriptum inspecturis, quod Chornug filius Chornauech iobagio Castri de Glauniza, a filijs Endre requirebat coram nobis Predinoy, Volkonam, Seynarkum, Volkomirium, Vlkoynum, et Stoysam nomine suorum seruorum; super quibus filij Endre dicebant, quod Churnug prefatus secundario predictos homines, qui semper liberi fuissent, impeteret in sernitutem, et qualiter predicti homines iustificati fuissent contra eundem Churnug; super hoc dixerunt litteras Gurk, quondam Comitis Zagrabiensis, se habere. Quas cum filij Endre in die ad hoc assignato, exhibuissent, prefatus Churnug eas falsificauit, demum tamen Churnug prefatus in forma composicionis habite in duello, quod habebat contra filios Endre super terris Dobony et Zuhodol, predictos quinque homines tanquam liberos, et litteras Gurk Comitis tanquam iustas reliquit coram nobis. Vnde nos ipsos quinque homines ab iniusta impeticione ipsius Churnug absoluentes, et litteras Gurk Comitis iustas habentes, litteras presentes contulimus in testimonium huius facti sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş Lş nono.

(Az eredeti után Ráth Károly: Hazai Okmánytár IV. köt. 37. l.)