357. IV. Béla király German komlosi lakost Sáros vára iránti tartozásai alól felmenti. 1259.

Nos Bela Dei gracia Rex Vngarie memorie commendantes significamus quibus presentes ostendentur presencium per tenorem, quod cum German de uilla Cumlous ad Sarus pertinens in deferendis legacionibus nostris ad Russciam fidele seruicium exhibuerit, eidem istam graciam duximus faciendam, quod ab omni debito, quo Comiti de Sarus tenebatur, sit exemptus; ita tamen, quod in deferendis legacionibus in Russciam nobis, sicut hactenus, fideliter seruire teneatur. Volumus eciam, quod ipsum Germannum super terra sua hereeditaria Cumlous uocata iuxta aquam Topl, Coprucha, Chepzeu, Cumlous, Cheruyz et Gerendul existente nullus agrauare debeat uel presumat. Vt autem premissa rata habeantur et firma, presentes litteras dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Portu Equorum in octauis Sancti Martini millesimo CCş Lş nono.

(István ifjabb király 1264-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)