340. IV. Béla király a Dobicha vár több jobbágya és Hytynk közti Koztonicha nevű birtokot tárgyazó peregyességet hagyja helyben. 1258.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Spectat ad officium Regie Maiestatis, causas legitime terminatas litterarum testimonio roborare, ne processu temporis valeant in dubium reuocari. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum Georgius filius Maladyn, Bogdan, Pozobuch, Farcasius pro Wlkina, Georgius filius Zeztup iobagiones Castri de Dobicba, terram Coztonicha repeterent a Hytynkone, asserentes eandem fuisse Castri de Dobicha, et post obitum Regis Colomani felicis recordacionis per dictum Hetynk occupatam; idem Hetynk ex aduerso respondit, vt ipsam terram Coztonicha viuente adhuc Rege predicto pacifice usque ad hec tempora possedisset. Volentes igitur litibus finem inponere; predictis, Georgio videlicet, Bogdano, Pozobuch, Farcasio pro Wlkina, et Georgio iobagionibus Castri prenotati super ipsa terra Coztanicha coram Capitulo Zagrabiensi adiudicauimus sacramentum; adueniente vero die sacramenti talis inter partes composicio interuenit, prout dictum Capitalum nobis in suis litteris intimauit, quod dictus Hytink vnam partem de ipsa terra Coztonicha dimisit Castro memorato, certis vndique metis distinctam. Cuius prima meta incipit de fluuio Vn apud metam terream; inde per quandam vallem procedit versus septemtrionalem, et per eandem vallem ascendit ad monticulum ad metam terream; inde descendit per metas ad fluuium Jeztrebnichicha, per quem venit in fluuium Tvtja, et per fluuium Tutia venit in fluuium Polozka, per fluuium Polozka usque ad terram Abbatis, vbi terra Castri a terra Hytinconis separatur. Nos igitur ordinacionem ipsam ratam habentes, ne idem Hytinco uel ipsius heredes in posterum inquietari super ipsa terra valeant, presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Albensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, Electi Colocensis, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo, quarto nouas Julij, Regni antem nostri anno vicesimo tercio.

(V. István királynak 1272-ki megerősítő privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)