311. István szlavoniai bán és Styria kormányzójának Graboscelo birtokára vonatkozó bírói itélete. 1256.

Nos Stephanus Banus tocius Sclauonie et Capitaneus Styrie significamus tenore presencium vniuersis, quod cum Pautyn, Wogrifa, et generacio eorundem super terra Grabroscello Jacov filium Gordizlov conuenissent litis ordine coram nobis, idem Jacov exhibuit litteras Magistri Alexandri Vicebani nostri, in quibus inuenimus eandem causam coram eo fuisse inter ipsos diucius uentilatam, et tandem de eiusdem Magistri Alexandri Vicebani iudicio processisse, quod Jacov cum Bratko, Ztoyzlov tilio Branisa, Wlkodrug Claudo, Wlkowoy filio Zlobymerij, et Cvplen filio Kvles prestiterat sacramentum super eo; quod Jacov non fecerat maliciose, quod hactenus suppresserat, et non presentauerat coram nobis prinilegium Salomonis Bani habitum super ipsa terra Graboscelo, sed propterea, quod idem detentus fuerat in captiuitate per Abbatem Toplicensem, et non poterat prosequi suum factum; quam terram postmodum dictus Magister Alexander Vicebanus ordine iudiciario obseruato secundum continenciam priuilegij Salomonis Bani statuerat dicto Jacov. Vnde et quia in priori iudicio Pauty - - - - - Magistro Alexandro Vicebano priuilegio predicto non contradixerant, et iudicium ipsius Magistri Alexandri Vicebani de iusticia processerat, Pautynum, Wogrisam et generacionem eorundem iudicio condempnantes, quia iterato inchoauerant causam iuris ordine terminatam, eisdem super facto ipsius terre perpetuum silencium imponendo, dictam terram Graboscelo Jacov sepedicto reliquimus et statuimus iure perpetuo possidendam. Prirna igitur meta huius terre, sicut in eodem priuilegio Salomonis Bani uidimus contineri, incipit a quodam puteo, et tendit per quendam fluuium ad partem orientalem, et uenit superius ad terream metam, et conterminatur terre Gurgys, Wratech ac Gordizlay, ubi est meta terrea in arbore nomine harost; deinde uenit ad partem meridionalem ad magnam uiam exercitualem, et per eandem uiam uenit ad unam arborem, que uulgo uocatur harozt, et ibi conterminatur terre Gurgys, Dragsan et Gordyzlay; deinde uenit ad partem occidentalem ad metam Waratha; abinde uenit ad quasdam uineas; et iude ad tres metas terreas, videlicet Dragsani, Halapone, et Gordyzlay; et inde ad fluuium Granschech; et deinde inter duas vineas ad metam terream; abinde uenit ad priorem metam, ubi est puteus, ibique terminatur. Vt autem huius rei series robur optineat perpetue firmitatis, nec ullo umquam processu temporum possit uel ualeat in irritum reuocari, presentes litteras contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a háromszinű fejér-vörös-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)