296. Esztergam város hatóságának bizonyságlevele, hogy Jóbnak neje orvosi költségek megszerzése tekintetéből külvárosi birtokát eladta. 1255.

Nos Jakmynus Maior Ville ceterique ciues de vico Strigoniensi tenore presencium significamus vniuersis, quod filia Mathei, uxor Job, de Sancto Paulo extra fossatam, dum infirmitate uexaretur exoptans curam medicorum, pro necessariis expensis terram suam extra et prope eandem fossatam, terre Capituli Strigoniensis Ecclesie contiguam et conterminalem, sub nostro testimonio perambulatam et iniuratam, cuius longitudo est centum viginti quatuor ulnarum, et latitudo eius nonaginta duarum ulnarum cum ulna de vico, que uulgo reyf uocitatur, de uoluntate et consensu omnium cognatorum suorum, necnon omnibus conterminalibus seu viciuis diote terre consencientibus et nullo contradictore existente, uendidit prefato Capitulo, perpetuo iure possidendam, pro duabus marcis et fertone, quas plene et integre persoluit Capitulum memoratum. Vt igitur huius uendicionis ac empcionis series salua semper et inconcussa permaneat, nec possit per quempiam hominum in irritum reuocari, in perpetuam stabilitatem rei geste presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.

(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion II. köt. 682. l. Rövid kivonatát lásd Fejérnél Cod. Diplom. IV. köt. 2. r. 362. l.)