270. IV. Béla király a pannonhalmi és a somogyvári apátok közti Faiz helységre vonatkozó egyenetlenségeket elintézi. 1245–1258.

Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie damus pro memoria, quod cum inter viros religiosos, videlicet Sancti Martini de Pannonia, et Sancti Egidii de Symigio Abbates exorta fuisset materia questionis super quadam parte terre Faiz, tandem mediantibus viris idoneis talis inter eosdem composicio intervenit; quod predictus Abbas Sancti Martini in prefata villa Faiz quinque mansiones jobagionum habebit, qui ibidem commorantes, utentur fructibus et utilitate terre prefate, sicut jobagiones Abbatis Symigiensis, proprietate terre penes Monasterium de Symigio remanente; si autem numerus excreverit eorundem, reliqui posteriores removebuntur, quinque illis vel aliis quinque duntaxat loco illorum substitutis remanentibus modo supradicto, contradiccione qualibet non abstante; Abbas tamen Symigiensis in illis quinque mansionibus racione terre fructuum perceptorum et percipiendorum nullam sibi jurisdiccionem penitus vendicabit; sed Abbati Sancti Martini servient secundum eorundem consvetudinem hactenus observatam. Preterea existentibus illis quinque mansionibus, vel eisdem deficientibus, Abbas Sancti Martini, vel officiales eiusdem de terra ipsa locare aliis non poterunt ad culturam; sed de fructibus et utilitate ipse quinque mansiones, vel superexistentes pauciores, utentur modo superius memorato. Datum in castris circa Petoviam in translacione Sancti Martini.

(Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen függő pecsétnek töredéke megvan a pannonhalmi főapátság levéltárában.)