247. IV. Incze pápa a jádrai érseknek meghagyja, hogy Prodane jádrai nőnek hasonló felmentést adjon. 1253.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam benedictinem. Pro parte dilecte in Christo filie Prodane mulieris Jadrensis fuit propositum coram nobis, quod cum Damianus frater et quidam alii consanguinei eius, ipsa consentiente, quod eandem traderent in uxorem viro laico Jadrensi, et ipse, quod eam in uxorem reciperet, iuravissent; tandem muliere et laico predictis nolentibus ad invicem matrimonialiter copulari, dicta mulier cum Preste cive Jadrensi, qui eundem virum quarto gradu consanguinitatis contingit, duxit matrimonium contrahendum; unde dicta mulier supplicavit nobis humiliter, ut providere in hac parte Apostolica sollicitudine curaremus. Nos igitur ipsius, et venerabilis fratris nostri Antibarensis Archiepiscopi supplicationibus inclinati mandamus, quatenus, si predicti viri, quod eadem mulier alii nuberet, consensus accessit, cum predictis muliere et Preste, ut impedimento huiusmodi non obstante in sic contracto matrimonio licite remanere veleant, auctoritate nostra dispenses. Datum Assissii IIII. idus Septembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

(Theiner id. m. I. köt. 81. l.)