238. IV. Béla király Miloztot s fiait Budult és Damiánt királyi fafuvarosokat hadi népei közé felveszi. 1252.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Choroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod quibusdam buchariis nostris, uidelicet Milozt et duobus filiis eius, scilicet Budul et Damiano de uilla Dehter, in armis militaribus nobis et Regno nostro seruire desiderantibus, sub ea condicione graciam fecimus, ut si duo filii predicti ad exercitum nostrum, quem contra P. Marchionem Morauie, filium Illustris Regis Boemie ediximus, armis militaribus induti, scilicet loricis, capellis de ferro, clipeis, lanceis, arcubus et sagittis, equos pro exercitu habentes, uenirent et assumerent, de cetero semper in nostro exercitu sic seruire, extunc a condicione buchariorum exemptos in numerum exercitualium nostrorum, qui nobis in seruicio exercituali tenentur, sociaremus eosdem. Vnde quia in dicto exercitu se nobis utiliter ostenderunt, sicut dilecto et fideli nostro Magistro Job Electo et confirmato in Episcopum Quinqueecclesiensem aule nostre Uice-Cancellario referente cognouimus, et promiserunt semper de cetero sic seruire; taliter statum libertatis eorum duximus promouendum, ut de cetero ab officio buchariorum exempti, quamdiu in expedicionibus nostris expresso modo nobis seruirent, tam ipsi quam ab eis descendentes inter exercituales Regios computati habeantur. In cuius rei memoriam et robur presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas ipsis tradi iussimus, durante condicione ex parte ipsorum sibi per temporum curricula ualituras. Datum in castris iuxta Viennam castrametatis contra Ducem predictum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo XVII. kalendas Julij, Regni autem nostri anno XVIIş.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a királynak kettős pecsétje sárga-vörös-kék selyemzsinóron függ, a bud. kir. kamarai levéltárban.)