228. István szlavoniai bán Scerne comest bizonyos földbirtokkal megadományozván, annak határait is szabályozza. 1251.

Nos Stephanus Banus tocius Sclauonie significamus omnibus presens scriptum inspecturis, quod cum Gurbisa iobagio Castri Zaladiensis coram nobis ordine iudiciario fuisset conuictus, et terra sua sita inter terram Opoy et terram Georgii filii Mauricii de iure ad manus nostras deuoluta, saltem ipsam terram ipsius Gurbise contulimus Sceme Comiti dilecto et fideli nostro in perpetuum possidendam. Et mete ipsius terre ex parte terre Georgii hoc modo distinguntur, sicut Mortel pristaldus, et homo Capituli Zagrabiensis metas ibi posuerunt, et nos eas uidimus in litteris Capituli sic contineri, et ipse Morcel, et homo Capituli eciam uerbotenus sic metas eleuasse asseruerunt: Prima igitur meta incipit a fluuio Draua, et uadit ad arborem populeam cruce signatam, sub qua est meta terrea; dehinc autem uadit ad aliam arborem populeam cruce signatam, sub qua est meta terrea; dehinc autem uadit ad uirgultum, in medio cuius est arbov scylfa cruce signata, ubi meta terrea; deinde uero ad meridiem per campum ad uiam, secus quam est meta terrea; deinde transit ipsam uiam, peruenit ad curuam arborem ylicis in introitu silue existentem, super qua est crux, et sub ea meta terrea; deinde uadit ad siluam ad arborem ihor cruce signatam, ubi crux ponitur pro meta; deinde ad aliam arborem ihorfa cruce signatam; deinde autem ad arborem jarcan cruce signatam; deinde peruenit ad fluuium Plytice, iuxta ipsum fluuium due arbores egur et ilex cruce signate, sub quibus est meta terrea; deinde per Plitce uadit superius ad metas Opoy. Vt autem huius rei series salua semper consistat, litteras presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş Lş primo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-vörös-violaszínű selyemzsinóron a bán pecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)