212. Roland nádornak levele, melylyel Ohák királyi főtárnok mester felszóllítja, hogy bizonyos peres ügyből járó illetményét átküldje. 1249–1260.

Nobili viro et amico suo speciali Chak Magistro Thawarnicorum Regis et Comiti Supruniensi R. Palatinus et Comes Posoniensis inclinacionem cum reverencia et dileccione. Cum sepe et sepius litteras nostras vobis miserimus, ut actoribus de populis in Comitatu vestro existentibus, qui coram vobis remanserunt, judicia nostra exigeretis, et aduersariis satisfaceretis; miramur quidem, quod nichil secundum consuetudinem Regni facere intenditis. Cum super hoc vobis personaliter fuerimus locuti, tamen adhuc a vobis petimus, quod relicte Osl Bani de suis adversariis, qui coram nobis remanserunt, justiciam faciatis, et partem, que nos pro nostris judiciis contingit, per hominem nostrum nobis mittatis, partem vero, que vos contingit recipiatis vobis, sicut debetis.

(Az eredeti után Nagy Imre, Hazai Okmánytár I. köt. 26. l.)