208. A székesfehérvári káptalannak Péter Zobuszló fiának, és neje Ágnesnek, leányaik számára tett intézkedését tárgyazó bizonyságlevele. 1249.

Capitulum Ecclesie Albensis omnibus Christiane fidei cultoribus presentibus pariter et futuris presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersitatis Vestre noticiam tenore presencium volumus peruenire: Quod nobilis vir Petrus filius Zobuslo vna cum vxore sua domina Agnete coram nobis comparendo tres villas suas, videlicet Turnua, Winna et Zaluchka, quas jure hereditario dicebat se possedisse, contulit filiabus suis, Catharine videlicet vxori Comitis Jacou, et Petronelle vxori Comitis Philippi perpetuo jure possidendas. Ita siquidem, quod tam filij et filie domine Petronelle, quam filij domine Catharine vna et eadem ex eisdem possessionibus perfruantur porcione. Hoc tamen addito, quod si dominam Petronellam filiorum vel filiarum solacio carere contingeret, quamdiu vixerit de jam dictis possessionibus equaliter se cum sorore sua memorata sustentabit; in die vero vite sue extremo de dictis villis nec marito suo conferendi, nec cognatis suis tradendi, nec eciam pro remedio anime sue cuiquam Ecclesiarum donandi habebit facultatem; sed sine qualibet diminucione integraliter in jus et proprietatem filiorum Comitis Jacou in perpetuum deuoluerentur possidende. Si vero et ipsos filios decedere contingeret, tunc demum filiabus Comitis Jacou ex vxore sua Catharina progenitis remanebunt in perpetuum possidende pacifice et quiete; ita quod nemini cognatorum suorum liceat easdem reuocave vllo modo. Nec hoc pretermittimus, quod ipsas easdem villas Comes Petrus, quamdiu vixerit, possidebit; ipso vero viam vniuerse carnis ingrediente memoratis filiabus suis et earum heredibus, heredumque successoribus relinquentur in perpetuum possidende. Vt igitur huius collacionis et ordinacionis series sobur obtineat perpetue firmitatis, presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas ad peticionem dicti Petri filiabus eiusdem concessimus. Anno gracie millesimo CCş XLş nono, septimo Idus Septembris. Magistro Achille - - -

(IV. Béla királynak megerősítő okmányából, mint fentebb 203. sz. a.)