165. IV. Incze pápa Galicziát és Lodomeriát a római szék különös pártfogása alá veszi. 1247.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Illustribus Danieli Russie et W. Laudemerie fratri eius Regibus, et nato ejusdem Danielis salutem et Apostolicam benedictionem. Etsi proponamus illustrium, ac nobilium, et aliorum Ecclesie devotorum personas, quantum cum Deo possumus, honorare, vos tamen, quos Deus et Dominus noster Jesus Christus per suam misericordiam ad unitatem ecclesiasticam revocavit, tantum propensiori volumus prosequi prerogativa favoris et graties pecialis, quanto in revocatione vestra ad devotionem Ecclesie non hominis, sed Divine potentie manus dinoscitur operata. Eapropter, carissimi in Christo filii, vestris precibus inclinati personas vestras, et Regna, familias, possessiones, et alia omnia bona vestra, tam mobilia quam immobilia, que in presentiarium rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et eas vobis vestrisque heredibus in ecclesiastica devotione persistentibus auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni II. idus Septembris. Pontificatus nostri anno quinto.

(Turgenev id. m. I. köt. 67. l.)