052. Dénes nádor Urias pannonhalmi apátnak kérésére Kayar helység birtokviszonyainak rendezése tárgyában intézkedik. 1239.

Dionysius Dei gracia Palatinus et Comes de Zonuk omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore. Vniuersorum noticie tenore presencium duximus significandum, quod Vros Abbas Sancti Martini de Pannonia ad nos accedens, hominem sibi ad separandam terram suam et syluam in villa Kayar existentem a populis eiusdem ville postulauit; quo accepto, cum ad ipsam terram disiungendam ventum fuisset, homines dicte ville, sicut nobis postmodum relatum est, prohibuerunt. Qui cum citati fuissent, contra dictum responderunt Abbatem in hunc modum: quod nichil partis in terra vel sylua haberet, preter terram, in qua Pouca clericus et sui residebant cognati, quos dicebant dictam Abbatem sub nomine juris sue Ecclesie retinere. Abbas vero et fratres sui Poukam, et fratrem suam nomine Pous, et suos cognatos Geruasium, Michaelem et Laurencium, libertinos sue Ecclesie instanter asserebant. Pouca vero et sui cognati se liberos et propria voluntate cum sua terra, quinquginta scilicet jugerum, monasterio antedicto se subdidisse affirmabant. Nos igitur auditis tam Abbatis, quam Pouce et suorum cognatorum allegacionibus, vtrique parti ad suam probandam assercionem testes producendi terminum assignauimus. Abbas igitur et fratres, Poucam et suos cognatos, a quadam domina nomine Chekqvend testamento eiusdem domine, quod in camera Jauriensis Ecclesie fuerat depositum, et aliorum quam plurium testimonio libertinorum, eiusdem monasterij condicionatos comprobauit. Pouca eciam et sui cognati, testibus quibus potuerant, se liberos fore probauerunt. Nos igitur auditis responsionibus testium parcium vtrarumque, licet testimonium Abbatis esset acceptabilius, et causa per hoc terminari posset; propter maiorem tamen cautellam, et justiciam abundanciorem, de testibus Abbatis tres homines: Apa Comitem, Ipolitum de Saar, et Conuentum de Beel, et ipsum Abbatem judicauimus prestare sacramentum, terminum assignantes Sed quia inter ipsius cause deuolucionem populi de villa Kayar prefata, preter Ipolitum et suos cognatos, sicut nobis postmodum constitit, mancipia ipsius Abbatis et seruos ibidem existentes, sicut Abbas et fratres dicebant, destruxerant, faciendo eidem dampnum quinquaginta et sex marcarum; et ipsis populis se fecisse negantibus, dominus Abbas et fratres contra eos euidentissime comprobassent; judicauimus, vt de testibus domini Abbatis quatuor homines intelligeremus, prestarent sacramentum, vel pugiles congressos adducerent ad pugnandum; et cum populi hesitarent, quale de duobus eligerent judicijs, pecierunt a nobis ad consilium inter se accipiendum. Quorum acquieuimus peticioni; sed antequam ad nos redirent ad, judicium eligendum, tam Abbas, quam ijdem populi a nobis se componi pecierunt; qui, licencia et permissione a nobis obtenta, rursus eisdem coram nobis constitutis, sicut compositores retulerunt, populi cuiuscunque condicionis in villa prefata preter Ipolitum et suos cognatos existentes, super dampno premisso tanquam rei coram nobis supplicauerunt, terramque fimosam cum funiculo decem vlnarum numero nonaginta sex, vbi contineri dicuntur centumquadraginta iugera et sylua, in quiete et pacifice, sicut prius possidebant, omni cessante reliquerunt contradiccione. Pouca eciam et sui cognati, se recognoscentes in eodem termino, quo Abbas cum suis iurare debebat testibus coram ipsis, ad genua Abbatis et fratram ibi existencium vt rei prociderunt, de offensa simul et contumacia veniam flebiliter postulantes, et vt nihil pene pro huiusmodi presumpcione et elacione, quam commiserant, eis inferretur. Quorum Abbas et fratres moti precibus, nostra eciam pro eis interueniente peticione, misericorditer condescendit, et commissis indulgenciam faciendo, et vt seruicijs et libertate, quibus prius Ecclesie tenebantur, fierent obnoxii. Nos itaque vt judex, cum justicia Abbatis et fratrum secundum modum patuisset pretaxatum, tam terram quam syluum et libertinos antedictos, eorumque heredes, per nostrum pristaldum Comitem Dionysium de Toh monasterio sepedicto statui fecimus perpetuo et quiete possidenda. Et vt ista firma et illibata in perpetuum possint permanere, presentibus litteris fecimus interponi, sigilli nostri patrocinio roborantes. Datum Jaurini anno ab Incarnacione Domini Mş CCş XXXIXş

(Eredetie bőrhártyán, melyről az egykor függő pecsét már elveszett a pannonhalmi főapátság levéltárában.)