039. IV. Béla királynak Fegel nevű birtokból egy ekényi földet tárgyazó adománya Miklós comes Ugolin testvére számára. 1238.

Bela Dei gracia Rex Vngarie uniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Cum ante oculos Regie Maiestatis sibi fideliter assistencium merita ingratitudinis silencio non debeant preteiriri, ad uniuersorum tam modernorum, quam posterorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum dilectus et fidelis noster Nicolaus Comes frater Vgolini nobis fideliter et indesinenter seruiuisset, nos ob suorum fidelium et laudabilium seruiciorum merita in Parochia Cenadiensi de terra Fegel, super quam habet ecclesiam et domus, contulimus ad unum aratrum tam ab ipso, quam a suis successoribus perpetuo possidendam. Vt igitur huius nostre collacionis series salua semper et inconcussa perseueret in posterum, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum juxta aquam Ipul anno ab Incarnacione Domini millesimo CCş tricesimo octauo X. kalendas Junij, Regni autem nostri anno tercio.

(Az eredeti után Ráth Károly, Győri Történelmi és Régészeti Füzetek III. köt. 298. l.)