033. Arbe sziget közönsége kegyúri jogát a sz. Márton tiszteletére Barbatóban épített egyházra fenntartja. 1237.

Anno Domini 1237. Indictione X. mense Maji XI. die exeunte Arbae. Tempore quidem domini nostri Jacobi Teupoli Dei gratia incliti Ducis Venetiarum, Dalmatiae atque Croatiae; et domini Jordani venerabilis Episcopi Arbensis; et Rogerii Mauroceni egregii Comitis. Cum sit consuetudinis Civitatis Arbensis, ut defuncto Capellano cuiuscumque Ecclesiae fundatores ipsius Ecclesiae Capellanum eligere debeant, et ipsius electionis confirmatio ad ipsorum Episcopum spectet; idcirco nos omnes, quorum nomina inferius continentur, fundatores Ecclesiae Sancti Martini de Barbato Arbensis Dioecesis, videntes Civitatem nostram - - - et ingruente nimia necessitate de ipso debito nostro Communi solvendo, de pari et concordi voluntate Praelatorum et totius Arbensis Capituli, nec non de beneplacito domini Comitis, Consiliariorum et universae Communitatis, pignori locare disposuimus reditus Ecclesiae nominatae, secundum quod in publico instrumento evidenter apparet, quos Arbensis Communitas termino, quo iidem reditus tenebantur esse pignori obligati, vix medietatem redimere curarunt. Igitur cum Cathedralis Ecclesia Sanctae Mariae nostrae Civitatis plurimum indigeat reparatione, nec in ipsius aedificio propriae sufficiant facultates; nos de consensu et concordi voluntate domini Comitis, et totius Communitatis, et maioris partis Praelatorum et totius Capituli, unanimiter possessiones suprascriptae Ecclesiae in usum et utilitatem Sanctae Mariae Cathedralis Ecclesiae nostrae condonavimus. Verum quia elapsis duobus annis, ex quo Ecclesia supradicta Capellano vacabat, dominus Jadrensis Archiepiscopus dominum Jordanum Episcopum nostrum instituerat Capellanum, quod facere minime debuerat; quia, sicut diximus, duobus annis iam elapsis institutio Capellani non ad ipsum, sed ad dominum Apostolicum de jure spectabat; qua de re idem Episcopus noster duos Canonicos D. et M. malitiose sociavit, in quos a quibusdam paucis fundatoribus electio dicitur facta fuisse, volens cum ipsis in tres partres dividere praedictas possessiones, maiori Ecclesia defraudata. Nos igitur statum et honorem Cathedralis Ecclesiae sublimare volentes, pro restauratione et commodo saepe dictae Ecclesiae, iam dictam Ecclesiam Sancti Martini cum suis reditibus refutavimus, et condonavimus nominatae Sanctae Mariae, nostrum Episcopum postulantes, ut super hoc Canonico jure confirmationis munus praeberet, quod idem facere renuit; sed quod deterius est, totam terram nostram supposuit interdicto in nostrum praeiudicium et non modicum grauamen, a quo nos Sedem Apostolicam appellauimus. Haec sunt igitur nomina fundatorum: Christophorus Maldius noster, Christophorus Judex, Albertus, Duimus etc. Omnes quidem suprascripti fundatores, sicut iam saepius praetaxatum est, de propria, et pari, et corcordi voluntate domini Comitis, et maioris partis Capituli, et totius Communitatis Arbensis Ecclesiam suprascriptam Beati Martini de Barbato cum omnibus reditibus suis refutamus, condonamus in usum et utilitatem ac restaurationem Cathedrali Eclesiae Sanctae Mariae quiete ac perpetuo possidendam. Quam refutationem et condonationem, quia, dominus Jordanus Episcopus noluit confirmare, Apostolico petimus munimine roborari.

Ego Christophorus Cotopagne Examinator et Judex manu mea scripsi.

Et ego Sergius Arbensis Notarius de praecepto supradicti domini Comitis et ipsius Curiae, hanc postulationem et appeliationem scripsi, complevi et roboravi.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 241. l.)