025. Kálmán galicziai király és szlavoniai herczeg kanczellárjával File zágrábi préposttal és testvéreivel birtokcserét tesz. 1237.

Colomanus Dei gracia Rex et Dux tocius Sclauonie vniuersis presentes litteras inspecturis salutem et omne bonum. Vniuersitati uestre tenore presencium volumus fieri manifestum, nos cum Magistro Phyla fideli ac dilecto Cancellario nostro, Preposito scilicet Zagrabyensi, nec non cum Thoma Comite de Chay fratre suo, super quadam terra, quam primo ipsis dederamus in Wamus ad uiginti aratra, et super terra Kyliani, que est iuxta eandem, quam ipsi emerant, et super terra Musd a Martino filio Martini de Lypoy similiter eorum empticiam, et non duabus uineis Farcasi fili Cebze, tale fecisse concambium, quod pro recompensacione predicte possessionis et comutacione eiusdem dedimus terram nostram nomine Luder integraliter, et terram nomine Heyreh certis metis ex omni parte distinctam et circumpositam, sicut Botyz Comes eam possederat cum tribus mancipijs, in quibus sunt tredecim hominum capita, libere, quiete et pacifice in perpetuum possidendam. Vt autem hec conuencio rata semper et inrefragabilis permanere ualeat, presentis scripti seriem sigilli nostri munimine contulimus super hoc roboratam, anno gracie Mş CCş XXXş VIJş.

(IV. Béla királynak 1244-ki megerősítő privilegiumából, mint alább.)