007. IV. Béla király a pannonhalmi apátság számára megerősíti szent László királynak adományait, s későbbi birtokszerzeményeit. 1236.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex, in perpetuum. Vrias Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie a nobis deuote pecijt et instanter, ut priuilegia, que ab antecessoribus nostris Regibus Hungarie a tempore Sancti Regis Stephani habuit, transscribi faceremus, et eorum exemplaria nostri sigilli charactere muniremus. Quia cum frequenter ad diversa trahantur judicia, periculosum esset propter viarum discrimina, in quibuscunque judicijs principale priuilegium exhibere. Nos igitur ipsius justis precibus grato concurrentes assensu, priuilegium beate memorie Sancti Ladislai Regis per fidelem Cancellarium nostrum Mathiam Prepositum inspici fecimus, et sigilli nostri munimine insigniri. Cuius tenor talis est:

Quamuis homo omnia que possidet stb. (mint II. Endre királynak 1223-ki megerősítő privilegiumában, a jelen gyűjtemény I. köteteben 361. l.) - - - vsque ad Holutwag, iuxta quam in nemore habet vltimas metas.

Ex eo autem, quod presenti pagine sigillum nostrum imponi fecimus, nolumus, ut eidem monasterio aliquid noui iuris acquiratur; sed vt antiquum ius, si quod habuit, conseruetur. Actum anno verbi incarnati Mş CCş XXX.ş VIş, V. nonas Marcij.

(Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)