357. IX. Gergely pápa II. Endre magyar királyhoz, hogy azokat, kik az ellene hozott egyházi ítéletet követték, ne sujtsa. 1235.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio ... Illustri Regi Ungarie salutem et Apostolicam benedictionem. Non venit in dubium, qualiter ab olim venerabilis frater noster ... Strigoniensis Archiepiscopus, in minori adhuc officio constitutus, sincerum gerens dilectionis affectum erga Sedem Apostolicam matrem suam, adeo apud eam devotionis merito profecit, ut gratiam eius specialem meruerit, et ab ipsa multipliciter honorari. Sane cum venerabilis frater noster ... Bosnensis Episcopus et college sui deputati essent a venerabili fratre nostro ... Prenestrino Episcopo tunc electo, Apostolice Sedis Legato, denunciatores sentenciarum suarum excommunicationis et interdicti, videlicet quas in te promulgarat; idem, sicut relatum fuit auribus nostris, proponens, quod paratus eras satisfacere, cui imputandum non erat, si officiales tui in hoc fuerant negligentes, ac per hoc te ligatum non esse sententiis supradictis. Cum tamen iam incurrisses easdem, idem Archiepiscopus prohibuit ad Sedem Apostolicam appellando, ut denunciatores ipsi ad denunciationem procedere non deberent, sicque communicavit postmodum tibi in coronatione carissime filie nostre Regine, et aliis ecclesiasticis sacramentis, quamvis iidem nullam potestatem haberent relaxandi dictas sententias, vel terminum etiam prorogandi. Quare nos eidem per litteras nostras mandavimus, ut aut dictis pareret sententiis, aut ad presentiam nostram accederet, suam, si posset innocenciam ostensurus. Cumque coram nobis idern se nisus fuerit excusare, et nos eidem plenam audientiam prebuerimus et benignam, tandem comperimus excusationem suam minus canonicam extitisse. Verum in die malorum immemores bonorum esse nolentes, cum etiam ex anteacta vita sua didicerimus, quid de eodsm presumere debeamus; benigno intellectu credentes, quod non malitiose id fecerit, sed simplicitate lapsus potius vel errore; dura verisimile non existit, quod in maturiori constitutus etate, fame prodigus esse debeat et salutis, cum eodem super hoc de benignitate solita dispensamus, notam, si quam exinde contraxit, eidem misericorditer remittentes. Quocirca Serenitatem tuam rogandam duximus propensius et hortandam, quatenus adversus eos, qui servaverunt, sicut ex necessitate tenebantur, sententias memoratas, cum inde gratiam nostram velut devotionis filii meruerint, non debeant commotionem Regiam sustinere, nullatenus movearis. Datum Perusii XV. kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno nono.

(Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, I. köt. 134. l. V. ö. Fejér Cod. Dipl. III. köt. 2. r. 431. l.)