352. Segna tengeri város és Arbe sziget közt az 1205-ki egyezkedés megujíttatik. 1234.

In nomine Domini. Anuo eiusdem Incarnationis millesimo CC. tricesimo quarto, Indictione VIII. mense Octobris Arbi. Temporibus equidem domini nostri Jacobi Teupoli Incliti Ducis Venetiarum, Dalmatiae atque Crohatiae, et Jordani venerabilis Arbensis Episcopi. Ne processu temporis ducatur in dubium et a memoria recedat, quod subtili statuitur ordinatione; idcirco dominus Jordanus Arbensis Episcopus, Christoforus Mald, Nicholaus de Rufaldo, et Ciprianus de - - - pro tota Communitate Arbensi fuerunt electi ad resecandam omnem controversiam, que inter Civitatem Arbensem et Civitatem Segniensem suborta esse videbatur; et fr. Radoslaus Domus Templi de Segna etc. simili modo pro sua communitate fuerunt electi ad eandem controversiam resecandam, hanc recordationis cartam per manus Notarii perpetualiter, firmiter habendam et tenendam fieri jusserunt. In primis itaque pari et concordi voluntate affirmantes perpetuo illud instrumentum confectum et corroboratum per manus quondam Pot, Diaconi Arbensis, tenor cujus talis est:

In nomine Domini, anno ab Incarnatione ejus M. CC. quinto mense Madii Indictione VIII. Arbi. Nos Prodanus Arbensis Episcopus etc. (következik az egyezkedés, mely „easdem leges pacem et mercandi societatem stabilivit“, mint fentebb 189. sz. a.)

(Farlati Illyricum Sacrum V. köt. 240. l.)