339. A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, hogy Okuz bán Miley és Lengyel helységekben, lévő földeit több ottani birtokosnak eladta. 1233.

A B C

Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Nouerint vniuersi, quod Ocuz Banus in nostra constitutus presencia asseruit, quod terram de uillis Miley et Lengel uendidissent hominibus de prefatis villis existentibus, quorum nomina sunt hec; de uilla Miley partem terre filiis Luthart, Moch et Both, partem vero filijs Rede, Bych, Jacob, Sydou; de uilla vero Lengel Geur barbato et filijs Nurch, Petro et Herney cum omnibus fratribus eorundem. Et hi emerunt; cognatis suis se emere posse non fatentibus, quia magnus Ocuz pater dicti Ocuz Bani emerat de predictis villis, videlicet Miley et Lengel, et certas metas assignauerat, et sigilli munimine Wesprimiensis Capituli roborauerat. Cum autem dicti homines, qui terram iterum emerunt ab Ocuz litteras priores repeterent, ut destrverentur, Ocuz coram nobis cura iuramento dixit, quod amisse fuissent, et si reperire posset, siue ipse siue sui heredes destruerent, et de cetero nullius roboris firmitudinem obtinerent; et eandem terram sub eisdem metis, sicut ipse Ocuz possidebat, dictis hominibus assignauit. Vt autem ea, que acta sunt coram nobis, in perpetuum roborentur, dedimus litteras presentes sigilli nostri munimine roboratas. Datum Wesprimij per manus Jobanuis Lectoris anno gracie M° CC° XXX° tercio. Reuerendo domino Batholomeo Episcopo, Cazmerio Preposito, Johanne Cantore, Mathia Custode existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai k. kamarai levéltárban.)