337. Dénes nádornak itélete azon perben, melyet Poth, Pothnak fia, Péter Móricznak fia és bűntársai ellen Hubi es Menhart helységeknek feldulása miatt indított, 1233.

Dyonisius Dei gracia Comes Palatinus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in salutis auctore. Presentibus et futuris tenore presencium volumus fieri manifestum, quod Poth filius Poth Petrum filium Mauricij et viginti unum homines ad ipsum pertinentes ad nostram asciuit presenciam pro destruccione duarum villarum eius, quas supradictorum hominum adiutorio destruxerat. Villarum autem, que destruxerat, nomina sunt Hubi et Menhart. Petrus autem et sui, tribus terminis assignatis per pristaldum, coram nobis comparere neglexerunt; quarto tamen termino accedentes, ipse P. ad formam pacis super hac causam (így) inter se proponendam nos rogauit, et ita factam inter se conuencionem tandem nobis retulerunt: Vt Petrus Poth Comiti quadraginta tres marcas in festo Sancti Georgij in loco Jauriensi ita suscepit persoluendas, quod si de facta conuencione resiliret, in omnibus acquisitis per Poth remaneret; qui factam conuencionem dirrumpere non hesitavit. Petrus uero sepedictus super Poth notam infidelitatis in prima littera imposuerat, pro quo commisso eidem Poch honorifice reum se reddidit, pro falso uerbo se inclinans. Sed quia toti conuencioni postmodum obuiauit, ad nos fecimus citari iterato, nec aliqatenus uoluit comparere. Ipsum ergo pro conuicto in omnibus supradictis, Poth uero iterato iustificatum secundum tenorem iudicij habemus. Petrus eciam in ducentis marcis prius in sua lite remanserat, ad quas soluendas terminum quadruplicem assignauimus, in quibus neutiquam satisfecit. Et in tot causis multiplicibus, et pristaldi nostri uerbere conuictus, noluit sue cause et nostro honori in aliquo prouidere, pristaldo nostro Both de Scunda huic cause mediante. Et vt hec scriptuararum (így) uiuacitate memorentur, presentem paginam super hijs concessimus duplici sigilli nostri munimine roboratam. Hoc autem non proponimus omittendum, quod estimacio dampni uillarum destructarum sunt marce VI cente. Datum anno gracie M° CC° XXX° III°.

(Eredetie bőrhártyán, melynek sárga selyemzsinóron függött pecséte lehullott, a mélt. báró Révay család levéltárában.)