328. A Garam melletti szent benedeki konventnek bizonyságlevele, hogy Joahun barsi várjobbágy Tulmachban lévő birtokát rokonaniak eladta. 1232.

Laurencius Abbas et Capitulum Monasterij Sancti Benedicti de Grana omnibus fidem Catholicam professis, quibus presens pagina patuerit, salutem in salutis actore. Ad uniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum harum tenore uolumus peruenire, quod quidam ex jobagionibus Castri Borsiensis nomine Joahun cognatis suis, Giliano uidelicet, Woceh, et Munchur, uendidit terram suam hereditariam in villa Tulmach iacentem, ad unum aratrum et dimidium sufficientem; et ab ore pristaldi sui, scilicet Suche de Bors didicimus, certis metarum monticulis distinctam, et ab omnibus conterminalibus suis secure sequestratam cura assensu omnium jobagionum castri, pro quatuor marcis argenti perpetuo iure possidendam; super hoc Paulo jobagione atque Curiali Comite sepe dicti Castri judice indubitanter existente. Quas quidem marcas memoratas uenditor coram nobis pleniter accepit. Ut igitur huius uendicionis forma, empcionisque series, salua semper et inconcussa permaneret, ad peticionem utriusque partis diligentem presentes concessimus litteras in argumentum ueritatis conscriptas, Abbacialis atque Capituli sigilli munimine in perpetuum roboratas. Anno Incarnacionis Dominice M° CC° XXXIJ° Datum per manus Jacobi tunc temporis huius loci Magistri.

(Eredetie bőrhártyán, melyről az apát és a konvent pecsétje sárga-kék zsinóron függ:, a budai k. kamarai levéltárban.)