325. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Tamás Osl comesnek fia bizonyos követelése tárgyában a Churt nemzetségbeliekkel egyezkedett. 1232.

Capitulura Jeuriensis Ecclesie vniuersis presens scriptum intuentibus salutem in salutis largitore. Vestra nouerivniuersitas, quod Tomas filius Comitis Oslu ex una parte, Martinus, Nicholaus filii Viruntonis, Georgius, Ipolitus et Georgius filii Thome de Ysobur, et villani Ennd de genere Churt ex altera, in nostra professi sunt presencia, quod Thomas dictus eos pro terra Ennd, et pro destruccione predii sui ad presenciam Dionisi Palatini mediante pristaldo nomine Declip de Mayad citauisset; in cuius presencia ipse T. eos pro eadem causa remanere fecisset; tandem vero mediantibus bonis viris et componentibus, videlicet Magistro Demetrio, et omnium villanorum de Musey, talem inter eos pacem reformauerunt; quod ipsi Thome terram nomine Ennd aduersarii sui predicti communi consilio reliquissent in perpetuum possidendam. Cuius prima meta incipit ab oriente super Rabam, et tendit ad occidentem ad siluam, que pertinet ad ipsum T., in cuius fine habet metam assignatam; et postea cadit in palludem, qui vulgo dicitur Piscarustou, qui cvrrit a uilla Gelca; quam transeundo uadit parum super uiam Etteuen ad uillam fratrum Jeuriensium, que Cusfolud vocatur, ad metam antiquam; tandem iterato Rabe, vnde prima meta eius inceperat, continuatur. Vt autem hoc in perpetuum robur firmitatis obtineat, in presentem cartam sigilli Capituli nostri munimine roboratam pecierunt adnotari. Anno Domini M° CC° XXX° IJ°

A B C D

(Eredetie bőrhártyán, melyről a hártyazsinegen függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)