324. A székesfehérvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Mihály Baladnak fia a Zolouk nemzetségből, Kynus berényi birtokát Balázsnak a veszprémi főegyház udvarbírájának eladta. 1232.

Omnibus iu Christo renatis presentibus pariter et futuris presentem paginam inspecturis Albensis Ecclesie Capitulum salutem in Domino. Noscat tam presens etas, quam futura posteritas, quod anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo trigesimo secundo Michaele filio Balad de genere Zolouk ex una parte, et Blasio Curiali Comite Ecclesie Vesprimiensis ex altera in nostra presencia constitutis; idem Michael dixit viva voce, quod terram suam, seu porcionem terre sue, quam in territorio ville Kinus Beren vocate hereditario iure habet, sicut inferius exprimetur, vendidisset, et tradidisset Capitulo Ecclesie Vesprimiensis pro quinquaginta marcis prius numeratis et receptis ab eisdem coram nobis, jure perpetuo possidendam. Specificaciones autem locorum hujus terre sunt tales; scilicet in predicta villa Kinus Beren juxta ecclesiam Sancti Georgij in uno loco sunt terre sessionales ad centum iugera; item in altero loco ab alia parte eiusdem ecclesie ad occidentalem partem versus puteum Gyruskut vocatum, in uno loco adiacet terra fimata ad centum et decem iugera, et ibidem iuxta puteum predictum adiacet fenetum sufficiens ad duodecim falcastra; item in tercio loco trilag vocato, in uno loco adiacet terra arabilis ad duo aratra in parte orientali; item in quarto loco adiacet major pars terre campentris eiusdem ville Kinus Beren; item quinto loco sylva Hygmuguy vocata adiacet in spacio unius aratri. Item assumpsit antedictus Michael, quod si aliquis pro eadem terra contra Capitulum Wesprimiense litem mouerit, ipse vel heredes sui tenentur expedire. Et ne series talis vendicionis aut empcionis aliquo unquam tempore per calumpniam quorundam maliciosorum hominum possit in irritum reuocari, nostris introseruimus litteris testimonialibus. Ecclesie nostre Michaele Preposito, Myke Custode, Sylvestro Decano, Gallo Succentore existentibus.

(A székesfehérvári káptalannak 1281-ki átiratából, a veszprémi káptalan levéltárában.)