321. Dénes nádornak itélete Péter Móricznak fia, és Poth Pothnak fia közt. 1232.

Dionisius Dei gracia Palatinus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in uero salutari. Notum fieri uolumus presentibus et futuris, quod Petrus filius Mauricij, Poth filium Poth ad nostram asciuit presenciam, agens contra eum tali forma: quod omnes populi ad Poth pertinentes, et milites extranei de Theutonia suo adiutorio uenientes, in suum catrum nomine Pordan irruentes dampnum ei ducentarum marcarum intulissent. Contra hec Poth respondens hoc totum denegauit; asserens non suam vim, nec extraneam aliquid ei intulisse, nec consilium ipsius in talibus fuisse. Vtriusque autem partis responsione audita, testimonio legitimo Petro acquisitori (így) suam assercionem jussimus comprobare, certo termino assignato; in quo Petrus personaliter non comparuit, sed homo ipsius accedens, testes, quos debuit, non adduxit, litteras uero Regis attulit hunc modum continentes:

Nos A. Dei gracia Rex Hungariae precipimus tibi D. nostro fideli Palatino; quatenus Petrum iudicio non condempnes, quia in nostro est negocio constans in nostri confinio Regni prouidendo; sed adhuc iudicata testimonia adducere permittas.

Nos utem ordine iudiciario ipsum P. decernebamus remansisse, sed ad domini Regis preceptum distulimus, usque dum Regis personam uiseremus. Rege ergo Strigonij existente, presentibus suis Barronibus Jula Bano, Demetrio Judice Aule Regie, Dees, magistro Demetrio fratre Marcelli, et alijs viris discretis et honestis; ad Regem accedentes, seriem huius cause viua uoce enarrauimus. Super quo Rex cum suis Barronibus clementer decernens, iterato Petro dedit facultatem eomprobandi; iudicio cuius ante responsionem persoluto, probacionis terminum octauas Sancti Martini assignando. In quo idem Petrus nec iudicium instituit, nec testes adduxit; unde ipsum remansisse, et Poth iustificatum sentenciauimus. Idem autem Petrus super Poth nomen infidelitatis imposuerat, in quo amplius non fecit mencionem, nec potuit lucidare. Petrvm ergo conuictum omnino, Poth autem libere et honorifice iustificatum decreuimus, accepto circa nos residencium consilio et consensu. Et vt hoc perpetue scripture uiuacitate roboretur, presentem paginam eidem concessimus dupplicis sigilli nostri munimine; pristaldo nostro Doch fratre Pauli de Scunda in hac causa mediante. Anno Gracie M° CC° XXX° Ij°

(Eredetie bőrhártyán, a fejér selyem-zsinóron függő pecsét már lemállott; a mélt. b. Révay család levéltárában.)