317. Bertalan veszprémi püspök bizonyságlevele Cherner, a kenesei templom kegyurának végintézkedéséről. 1231.

Bartholomeus Dei gracia Wesprimiensis Episcopus omnibus, ad quos presentes littere peruenerint, salutem in Domino Jesu Christo. Nouerint vniuersi, quod cum Spiritus Sancti gracia illustrante in ecclesia Sancte Crucis de Kenesa quedam altaria ad instanciam Chernerij, patroni eiusdem ecclesie, consecraremus, ibidem Chernerius idem recognoscens vitam presentem esse transitoriam et caducam; prout ipse prius in meate concepisse dicebat; accedente consensu et voluntate vxoris sue, de omnibus bonis suis, que ipse tunc temporis pacifice possidebat, taliter in nostra et multorum ibi proborum virorum existencium presencia ordinauit; ita videlicet, quod quedam pro remedio anime sue et parentum suorum contulit ecclesie memorate; quedam vero dedit vxori sue tam pro dote sua, quam eciam pro quadam summa pecunie, videlicet pro centum et quinquaginta marcis argenti, in quibus se sibi teneri dicebat pro eo, quod dictam summam pecunie expenderat in prosecucione suarum causarum; nec non eciam pro amore dicte vxoris sue, que sibi legitime copulata, et fidem seruans coniugalem ipsum semper deuocione debita pertractauit. Jam diete igitur vxori sue, videlicet domine Dominice contulit medietatem cuiusdam predij sui nomine Golombuk, que iacet versus partem meridionalem, secundum quod publica transit strata per medium ville; cui eciam ibidem dedit boues ad vsura duorum aratrorum, et sex vineas, et quinquaginta porcos, et viginti homines inter seruos et ancillas, quorum nomina sunt hec; videlicet Mathus, Moguya, Zumbotka, Stephan, Jacob, Peturka, Mezov, Myxa, Zempch, Dardaz, Muta, Pusun, Zuga, Chekez, Johana, Nachteka, Johannes, Zalaas, Maria, Stephania cum duobus suis infantibus. De quibus omnibus nominatis vxor sua se esse contentam asseruit coram nobis et aliis viris discretis et honestis, videlicet Iwan Bano, Laurencio tunc Comite nostro, Magistris Gerardo, Fauuo, Petro, Gregorio Canonicis Vesprimiensibus, et aliis quam pluribus ibidem existentibus, qui intererant consecracioni altarium et disposicioni bonorum Chernerij nominatj. Ne igitur predicti Chernerij disposicio futuris temporibus valeat ab aliquibus in dubium reuocari, presentes litteras in testimonium rei geste conscriptas sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum apud Sanctam Crucem de Kenesa anno Domini M° CC°XXX° primo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a püspöknek pecsétje barna zsinóron függ, a budai királyi kamarai levéltárban.)