316. II. Endre király engedélye, hogy az esztergami káptalannak a Nicolin prépost által hagyományozott birtok átadattassék. 1231.

Andreas Dei gracia Hungarie Rex omnibus tam presentibus, quam futuris, litteras presentes inspecturis salutem et omne bonum. Ad uniuersovum tam presencium, quam posterorum noticiam presencium tenore uolumus peruenire, quod nos Regia liberalitate inducti, terram Sagv, quara fidelis noster Nicolynus Prepositus Ecclesie Strigoniensis ex nostra donacione possidebat, que antea ad castrum de Hunt pertinebat; et illam, quam ipse idem Prepositus a filijs Chepea pro quadam sumpma pecunie sue, in quibus ei illi remanserant, ordine iudiciario optinuerat; cum ipse N. Prepositus iter uniuerse carnis ingressurus, in ultimo testamento suo, non accepta a nobis licencia, nec nostro consensu et beneplacito inquisito, illas terras pro remedio anime sue Ecclesie Strigoniensi reliquisset, et nos easdem terras, sicut ad Regium Fyscum debebant de iure deuolui, ueluti possessiones illorum, qui sine herede solent decedere, a dicta Ecclesia recepissemus; tamen Regia pietate, sicut in primis est pretaxatum, iuducti, tum recordatis fidelitatibus et seruicijs nominati Prepositi Ecclesie Strigoniensis, eodem iure cum omnibus suis pertinencijs, quibus ipse Prepositus possidebat, restituimus primam donacionem sepedicti Prepositi Regia auctoritate confirmantes. Vt igitur hec a nobis facta donacio salua semper et inconcussa permaneat, nec nostris unquam, seu nostrorum successorum temporibus ualeat retractari; presentem paginam dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo CC° XXXI° Regni nostri anno vicesimo octauo.

(Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 290. l.)