307. Az esztergami káptalan bizonyságlevele, hogy Endre Dautnak fia és testvérei a rokonuk Ponta után öröklött birtokot Deodatus kanonoknak eladták. 1230.

A B C D E

Thomas Prepositus Strigoniensis et eiusdem loci Capitulum omnibus, ad quos littere presentes peruenerint oraciones in Domino. Wniuersitati uestre tenore presencium fieri uolumus manifestum, quod Andrea filio Daut, et fratribus suis, scilicet Accincto presbitero, Deme, Chepano, Stephano, Opsa, Dethmaro, Detrico, cognatis uero eorundem Acus, Marcello filio Petri, Micou, Gregorio et Dus de uilla Sagisidoud ab una parte; ab altera Deodato presbitero Canonico Sancti Georgij coram nobis constitutis; idem Andreas et prenominati fratres sui confessi sunt terram quandam cuiusdam hominis, scilicet cognati sui, nomine Ponta, qui caruit herede, numero ad XXX iugera, cum omnibus ad eandem terram pertinencijs, prefato sacerdoti D. in perpetuum uendidisse pro duabus marcis argenti; de quibus uero XXX iugeribus terre duo iugera in eadem uilla pertinent ad fundum situm iuxta rivulum, qui wlgo denominatur potok, et sexdecim iugera a superioribus nemoribus descendunt in uallem Blata, et in eadem valle per latitudinem dictorum iugerum constat fenetum, ab altera uero parte uersus magnam uiam, que ducit ad Kemence, sunt duodecim iugera, que protenduntur ad eandem Blata. Sepedictus autem Andreas, et alij prenominati fratres sui siue cognati, hanc uendicionem de consensu suo et permissione factam tali condicione firmauerunt, ut nullus de ipsis uel ipsorum successoribus ab eodem D. sacerdote posset reuocare, et idem D. sacerdos eandem terram, quibus uoluerit, siue suis heredibus, siue Ecclesijs liberam potestatem conferendi absque ulla contradictione haberet - - - - uendendi nullam potestatem, nisi Andree et suis successoribus. Hys ita propositis sepedictus A. de precio dicte terre plenissime sibi (satis)factum esse confessus, una cum fratribus et cognatis supra nominatis a nobis postulauit, ut D. sacerdoti litteras super hoc concederemus testimoniales sigilli nostri munimine roboratas; quod nos fecimus anno uerbi incarnati M° CC° XXX° Datum per manus Magistri Benedicti Lectoris Strigoniensis.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a káptalannak ép pecsétje hártyazsinegen függ, a budai k. kamarai levéltárban.)